(seq. 5) folio 2r

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete

COLUMN 1
magnus effectus est. hoc mistice de beato Io-
hanne potest accipi qui magnus fuit. uirtutibus
et meritis et specialiter in tribus. Mag-
nus fuit utique innocentissima purita-
te. pro qua etiam angelis dici meruit. Mattheus
xi. Hic est de quo scriptum est. Ecce
mitto angelum meum et cetera. Gregorius Mag-
nus quidem nomen est sed uita nomine infe-
rior non est. Item magnus fuit in rigi-
dissima austeritate. videlicet ciborum
et uestimentorum et locorum desertorum
de quibus omnibus in ewangelio commendatur.
Item magnus fuit in amicissima ca-
ritate pro qua etiam amicus sponsi dicitur. Iohannem
iiiº. amicus autem sponsi qui stat et au-
dit eum et cetera Bernardus. Quantitas cuiusque anime
estimetur de mensura caritatis ut que
multum caritatis habet magna que
parum parua que nichil dicente
apostolo. Si caritatem non habuero nichil
sum. Sed heu sicut Iohannes meritis.
ita multi sunt magni uiciis. ¶ De
iiiº Mattheus v. Qui fececerit [sic] et docuerit
hic magnus uocabitur in regno coelorum.
Officium Iohannis fuit docere. et pro-
fecit ut docuit magnus fuit.
Magnus autem fuit triplici officio.
Magnus autem fuit officio predican-
di Mattheus iii. venit Johannes baptista
predicans in deserto iudee et dicens
penitentiam agite appropinquavit enim regnum celorum.
Hoc fuit primum thema Johannis. Hoc etiam
primum thema salvatoris. Item mag-
nus fuit baptizandi officio. Nam
hominum baptista fuit. et dei filium
ipse batizauit. in cuius baptismo
beata ei trnitas apparuit. Item mag-
nus fuit officio prophetandi im-
mo prophetantum demonstrandi propter
quod plusquam propheta dicitur. Quem enim

COLUMN 2
prophetauit ipsem demonstrauit quam dixit
Johannis i Ecce agnus dei et cetera Augustinus hic gloriosi
agni dignus est ostensor. Notate karissimi.
Ecce Jeremias hunc agnum prophetauit ore. Iohannes
autem digito demonstrauit. Maria uero in
utero portauit et omnes isti ante fuerunt
sancti quam nati. pensate ergo quam sanctus debet esse
qui hunc agnum non ore prophetare. sed ore
summere. non digito demonstrare. sed digi-
tis tractare. non ventre sed mente portare
debet. ¶ De quarto. Mattheus xi. Inter natos
mulierum non surrexit maior et cetera. O quam magnus tam mag-
no testimonio fuit Johannes. Magnus autem
fuit triplici testimonio. Magnus utique fu-
it testimonio humano. Lucas iii. Existiman-
te autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis.
de Johanne ne forte ipse esset Christus et cetera usque
non sum dignus soluere et cetera. Ecce quam magnus
apud homines et quam paruus apud semetipsum
fuit Johannes. Ideo uere in ipso completum est illud.
Ecclesiastes iiiº. Quanto magnus humilia te in omnibus.
Item magnus fuit testimonio ewangelico. vnde
angelus ait. Erit enim magnus coram domino. Eya
homo sic testimonio angelico apparebit in die no-
uissimo. si tu sis magnus vel paruuus [sic] vel
nullus in merito. Mattheus xx.v. Cum uenerit filius
hominis in magestate sua et omnes angeli eius cum eo. interlinearis.
teste humanorum actuum sub quorum custodia
bene vel male egerunt. Item Magnus fuit
testimonio diuino. Deus enim est qui dixit. Inter na-
tos mulierum et cetera. vere magnus est qui apud deum
magnus est. propter ista bene ait. Iohannes chrysostomos. Iohannes
maior homine par angelis. O felix qui sic
uiuit quod a deo et ab angelis et ab hominibus bonum
testimonium habet. Romanos xii. prouidentes
bona non tamen coram deo. et cetera. Quid ergo erit
de miseris. qui malum habent testimonium ab
omnibus hominibus.¶De quinto. Job iiiº. paruus
et magnus ibi sunt. Magnus est Iohannes bap-
tista et quilibet magni meriti sanctus. Ne autem

Notes and Questions

Please sign in to write a note for this page

Sean J. Gilsdorf

amicus autem sponsi qui stat et audit eum: John 3:29

Sean J. Gilsdorf

Bernardus: Quantitas cuiusque anime estimetur de mensura caritatis ut que multum caritatis habet magna que parum parua que nichil dicente apostolo. Si caritatem non habuero nichil sum = Bernard of Clairvaux, Sermones super Cantica Canticorum no. 27, ed J. Leclercq, C.H. Talbot, and H.M. Rochais (Rome: Editiones Cistercienses, 1957), 189: "Ergo quantitas cuiusque animae aestimetur de mensura caritatis quam habet, ut, verbi gratia, quae multum habet caritatis magna sit, quae parum parva, quae vero nihil nihil, dicente Paulo: SI CARITATEM NON HABUERO, NIHIL SUM."

Sean J. Gilsdorf

Qui fececerit [sic] et docuerit hic magnus uocabitur in regno coelorum: Matt. 5:19

Sean J. Gilsdorf

venit Johannes baptista predicans in deserto iudee et dicens penitentiam penitentiam agite appropinquavit enim regnum celorum = Matt. 3:1-2

Sean J. Gilsdorf

Ecce agnus dei = John 1:29

Sean J. Gilsdorf

Augustinus, hic gloriosi agni dignus est ostensor = Ps. Augustine, sermon 196.5 (PL 39:2112)

Sean J. Gilsdorf

73: Iohannes maior homine par angelis = from sermon 127 of Peter Chrysologus (c. 380-450 CE), later misattributed to John Chrysostom: Sancti Petri Chrysologi Collectio Sermonum, vol. 3, ed. Alexandre Olivar (CCSL 27B) (Turnhout: Brepols, 1982). This sermon (with the Chrysostom attribution) was read during the first nocturn of Matins for the feast of the beheading of John the Baptist (29 August); see e.g. the 12th c. Cistercian breviary, published as Breuiarium Cisterciense Primitiuum (sec. ms. Staatsbibl. Berlin, Preuss. Kulturbesitz, Cod. lat. oct. 402), ed. Chrysogonus Waddell (Fribourg, 2007), 539.

Sean J. Gilsdorf

Cum uenerit filius hominis in magestate sua et omnes angeli eius cum eo: Matt. 25:31

Sean J. Gilsdorf

interlinearis: teste humanorum actuum sub quorum custodia bene vel male egerunt = interlinear gloss to Matt. 25:31; see Biblia cum Glossa Ordinaria pars IV (Strassburg: Adolf Rusch, 1481), ad loc.

Sean J. Gilsdorf

prouidentes bona non tamen coram deo: Romans 12:17

Sean J. Gilsdorf

paruus et magnus ibi sunt: Job 3:19

Sean J. Gilsdorf

At line 44 (column 2), note to left of text: Not(a)?

Sean J. Gilsdorf

line 52 (column 2), note to left of "magnus utique fu-": N(ot)a?

Sean J. Gilsdorf

Hic est de quo scriptum est. Ecce mitto angelum meum et cetera: Matt. 11:10