(seq. 13), folio 6r

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Incomplete

COLUMN 1
stelle ad solem . stille ad fontem?
Quid sunt omnes creature ad creatorem?
Gregorius . Nichil extra deum menti sufficit
que ueraciter deum querit . post lacrimas di-
lectionis dominus infudit marie exultatio-
nem sue uisionis . Iohannes xx . Vidi dominum
et hec dixit mihi . Eya karissime collige
ex omnibus praedictis quam potens sit lacri-
ma sancta in conspectu omnipotentis . propter quod
bene ait beatus Bernhardus . O humilis lacrima tu-
um est regnum tua est potencia . ante faci-
em deum uereris intrare . sola si intraueris
quicquid petieris obtinebis . accusantibus in-
imicis silentium imponis et quandoque sententiam
ab ore iudicis rapis . et quid plura? uin-
cis inuincibilem ligas omnipotentem.
Hec autem lacrimis rigauit pedes meos.
Lucas vii . Lacrimare hodie o peccatrix
anima cum lacrimante maria . Quatuor autem
sunt quae lacrimas extorquent a penitente
si bene pensantur in mente . lacrimas utique
miseria transgressionis . lacrimas seui-
cia temptatoris . lacrimas offensa creato-
ris . lacrimas carentia consolatoris extorquent.
De primo . psalmus . Quoniam eripuisti animam meam
de morte oculos meos a lacrimis et cetera . Ex hoc patet
quod oculi pectoris a lacrimis non debent
cessare . donec animam morte et a lap-
su culpe senciat ereptam esse. lap-
sus in culpam abhominabilior est. quam in
cloacam . Quid enim est mala uoluntas.
uel mala uita nisi dyaboli cloaca. in
qua congerit peccator stercora?
Iohel . Computruerunt
iumenta in stercore
suo . Lapsa in hanc
cloacam magdalena.
turpiter fuit macu-
lata . Gregorius . Quia turpitu-

COLUMN 2
dinis sue maculas aspexit lauanda ad fontem misericordie
cucurrit . Quia ergo o peccator spiritus tuus in cloa-
cam dyaboli lapsus est . immo quia ibi mor-
tuus est . multum tibi lacrimandum est . Ecclesiastes xxx-
viii . Filii in mortuum produc lacrimas . et quasi
dira passus incipe plorare . Sed heu mul-
ti plus pro morte carnis aliene . quam pro mor-
te anime proprie lacrimantur . Augustinus . Sciat se
culpabiliter durum qui deflet damna temporis et cetera.
¶ De secundo Mattheus ix . Exclamans pater pueri cum
lacrimis aiebat . Credo domine adiuua et cetera.
Nota hystoriam quomodo pro lacrimas patris liberatus
est filius a demonio . qui ipsum in terram elisit et
frequenter in ignem et in aquam misit . Tria sunt
uicia quibus dyabolus precipue mundum uexat.
De quibus i Iohannes ii . Omne quid est in mundo autem
concupiscentia carnis est . et cetera . Dyabolus
ergo hominem elidit in terram per terrenorum amorem.
et auariciam . Lucas xix . Ad terram prosternent
te . Item mittit in aquam per fluidam et submer-
gentem luxuriam . Hac enim aqua porci sub-
merguntur . Sicut dicitur . Mattheus viii . Item mittit in ig-
nem per eleuantem superbiam . Item ignis natura
est sursum ferri . sic et qui superbit . psalmus . Superbia
eorum qui te oderunt ascendit semper per ignem tamen non solum
urens superbia . sed urens inuidia . urens ira-
cundia . urens auaricia . urens luxuria signicari
solet . Et hic ignis non illuminatiuus sed ex-
cecatiuus est animarum . psalmus . Super cecidit ignis
et non uide solem lacrimare ergo peccator quia filius
tuus id est spiritus tuus uexatur a demonio . ipsum
in terram elidentem per cupiditatem . ipsum in aquam
submergentem per uoluptatem . ipsum in igne
mittente per tumiditatem . lacrimare ergo
miser peccator ut a tam seuissimo hoste li-
beretur anima tua tanto etiam plus lacrimare quan-
to a pluribus demonibus uexaris . Attende
quid lacrime in maria eiecerunt vii demonia.
De tertio Iudith viii . Indulgentiam eius

Notes and Questions

Please sign in to write a note for this page

Sean J. Gilsdorf

Column 1: hole in parchment from lines 34 to 39 (before writing)