(seq. 15), folio 7r

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Incomplete

COLUMN 1
post remissio peccatorum per poenitentiam obti-
neri. poenitentie autem uirtus maxime in contricione
consistit. contricio autem significata
est immo exhibita in primo marie obsequio
quo pedes domini rigauit. O mira uirtus
pedum Christi ad quos prostrata peccatrix.
tantis lacrimis habundauit. Sed quid
mirum si ignis glaciem soluit et fluere
facitur pedes enim domini igniti sunt. Apocalypsis
i. Oculi eius tanque flamma igni. et pe-
des eius similes auricalco sicut in cami-
no ardenti. Ecce tam oculi Christi quam pedes
Christi sunt ignitie per effectum. et ideo congelata
peccatorum corda per ipsos liquescunt
ad lacrimas. liquescunt inquam pedum eius a
tactu. ut patet in magdalena. liquescunt etiam
oculorum eius respectu ut patet in petro
quem dominus respexit. et egressus foras fle-
uit amare. sicut dicitur. lucas xxii. O si
nos Christus istis pedibus tangeret. o si nos
istis oculis respiceret. o quomodo fleremus.
flent pueri cum percutiuntur. Fleamus
nos ne percutiamur. Gregorius. Vnusquis nostrum
ad penitentie lamenta recurrat. dum flere
ante percussionem uacat Secundo nota
quod peccata remittuntur per penitentia elemosi-
narum largicionem. Psalmus. Remitte mihi
ut refrigerer prius quam abeam. Refri-
geratio anime sunt elemosine. quibus ab
estu peccatorum refrigeratur. Ecclesiasticus ii.
Ignem ardentem extinguit aqua et ele-
mosina resistit peccato. Et Ambrosius ait.
Magna est elemosina qui ardentium cri-
minum globos beniuolentie sue
fonte refrigerat. Hoc refrigeri-
um ante mortem querendum est. vnde bene
ait ut refrigerer priusquam ab eam.
idest prius quam moriar. postquam enim abierat
ab hac uita diues ille qui elemosi-
nam lazaro negauit. refrigerari

COLUMN 2
quidem petiit. sed non obtinuit. Mattheus xvi.
Mitte lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam ut
refrigeret linguam meam. Ecce ista temporalium largitio
significata est in secundo marie obsequio.
quo pedes domini capillis sui tersit. Capilli enim
superfluitatem significant temporalium. Isti sunt
capilli absalon cuius capud pulcherrime capil-
lant. quiercui adhesit. et mulo cui insedit
recedente supensus interiit. sic multorum anime
temporalibus capillate suffocantur. laqueo auarie
constricte. hoc bene sentient cum mulus corporis
cui nunc insident recesserit ab eis in mor-
te. Crinibus ergo pedes Christi tergit. quicumque tem-
poralia pauperibus propter Christum impendit. De
tertio nota qui peccata remittuntur. per sinceram di-
lectionem. vnde hic dicitur. Remittuntur ei peccata
multa quia dilexit multum. Ille multum diligit rem qui eam
perditam multum querit diligenter. et inuentam
multum tenet fortiter. sicut maria christum.
Vnde ipsa potuit dicere istud. Canticum iii. In-
ueni quem diligit anima mea. tenui illum nec
dimittam. Bernardus. Occultat se dominus ut ar-
dentius queratur. inuentus cum sollicitudine teneatur.
tertius non dimittatur. Ecce ista dilectio signi-
ficata est in tercio marie obsequio. quo pe-
des domini osculata est. osculum enim signum
amoris est. Osculatur ergo Christum suauiter qui
diligit eum dulciter. Osculare karissime
christum ut maria. non ut iudas qui ore amicum
se ostendit. sed corde inimicus fuit. Sed
heu multi hodie osculantur christum ore bene-
dicendo. sed opere male uiuendo. Item ore
corpus christi sumendo. sed corde christum abicien-
do. Item ore orando. sed maligna facta
non relinquendo. Tales cum iuda domino
appropinquant ore sed longe sunt corde
Ieremias xii. Prope esto ori eorum et lon-
ge a renibus eorum. Et Matthaeus xv.
Populus hic labiis me honorat cor
autem eorum longe est a me. Quarto

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page