(seq. 26), folio 12v

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Needs Review

COLUMN 1
letificatum. psalmus. vinum letificat cor hominis.
uinum huius grani inebrians animam facit.
eam audacem et non timere penas et mortem.
vnde de uino dicitur. ii. Esdras. iii. Omnem mentem
conuertit in securitatem. hoc apparet in bono lau-
rentio. qui tantum de grano hoc inebriatus fuit
quia etiam ignem non timuit. bernardus. Quicumque gustu
caritatis semel profecte inebriatus fuerit
ad omnem laborem. et dolorem hylares-
cit. dolet et non sentit. laborat et non laces-
cit. deridetur et non aduertit.
Qui seminat in benedictionibus de benedictio-
nibus et metet. ij. Corinthios ix. hoc uerbum hodie
in epistula conuenienter legitur de bono laurentio.
Ipse enim seminauit in benedictionibus quando the-
sauros ecclesie dispersit dedit pauperibus.
Nos etiam karissimi cum bono laurentio seminemus
in mundo. vnde fructum uite eterne me-
tamus in celo. Diuina certe opera sunt quaedam
eterne uite semina. sed ecce (sicut) in semi-
natione materiali. sic etiam in spirituali nacta
sunt. ¶ eodem quarto. uidelicet seminis bonitas. se-
minantis liberalitas. agri cordis fecun-
ditas. temporis congruitas. De hijs omnibus
per ordinem. Lux. inlustratur. In sermone. Ex
ut qui seminat.
Soror nostra es crescas in mille milia.
Genesis. xxxviij. verba ista quae uirgini rebecce
dixerunt fratres possunt uirgini .Clare. fratres eius
dicere. fratres minores. Rebecca interpretatur mul-
tum accepit. et beata .Clara. multum gratie in mun-
do et multum glorie accepit in celo. Dicamus
ergo ei fratres. soror nostra es crescas in mille
milia. Soror conformitate speciali. cres-
cas fecunditate spirituali. In hijs uerbis
beata .Clara. Commendatur de duobus uidelicet. De
Conformitate ad ordinem minorum. et de
fecunditate quoad ordinem sororum. ¶ Circa
primum nota quod sancta .Clara. Soror nostra. Soror
angelorum. Soror christi est. Soror nostra con-

COLUMN 2
formitate paupertatis. Soror an-
gelorum. conformitate uirginitatis. so-
ror christi conformitate caritatis. nichil
enim sic nos conformat christo sicut ca-
ritas. ¶ De primo. Jacobus ij. Si autem frater
aut soror nudi sunt et indigent uic-
tu cotidiano. et cetera. Soror .Clara. bene uic-
tu indiguit. quando pro quinquaginta sororibus tantum di-
midium panem habuit. de quo dominus omnes
mirabiliter satiauit. sicut autem quelibet
fidelis anima femina ita sancta .Clara. soror
est omnium fidelium generaliter. sed so-
ror est fratrum minorum specialiter
propter conformitatem in paupertate. et
in habitu. et in aliis. Soror nostra est
ex eodem omnino patre beato francisco.
sed non ex eadem matre religione. vnde
bonus frater minor de ipsa dicere potest
quod abraham de sara dixit. Genesis
xx. vere soror mea est filia patris
et non filia matris mee. ¶ De secundo Canticorum
viii. Quid faciemus sorori nostre in die
quando aloquenda est. Si murus est edi-
ficemus super eam propugnacula ar-
gentea. si hostium est compingamus
illud tabulis cedrinis. verba ista
possunt esse angelorum de allocutio
ne sororis sue sancte .Clare. sollicitorum.
alloquebatur eam dyabolus per se ac
per alios temptando alloquebatur eam
dominus per se ac per beatum franciscum uisi-
tando. alloquebatur insuper eam de pixi-
de eucharistie consolando. et certe
nos dominus ac dyabolus frequenter
alloquitur. Augustinus. Aures tue posi-
te sunt inter dominum monentem et
serpentem suggerentem. allo-
quenti dyabolo fuit sancta.Clara. mu-
rus per fidem impenetrabilis. tot
habens propugnacula. quot sunt

Notes and Questions

Please sign in to write a note for this page

Tim Hampshire

Scriptural references

Column 1
1: vinum laetificat cor hominis = Psalm 103.15
4-5: omnem mentem convertit in securitatem = 1 Esdra 3:20
7-9: cumque gustu caritatis semel profecte inebrians fuerit ad omnem laborem = often attributed to St. Bernard in the works of Bonaventure
12-13: qui seminat in benedictionibus = 2 Corinthians 9:6
27-28: Soror nostra es crescas in mille milia = Genesis 24:60

Column 2
5: Si autem frater aut soror nudi sunt = James 2:15
20: vere soror mea est filia patris = Genesis 20:12
21-26: Quid faciemus sorori = Song of Songs 8:8-10
36: aures tuae positae sunt = Augustine, Enarrationes in Psalmos 91.3 (PL 37, col. 1172)

Sean J. Gilsdorf

The sermon for the feast of St. Clare of Assisi (starting at "Soror nostra es") is edited (albeit w/out reference to our manuscript) in Aleksander Horowski, "Chiara d'Assisi in alcuni sermoni medievali," Collectanea Franciscana 81 (2011): 645-703 (at 657-659).

Sean J. Gilsdorf

Tim: you're being led astray by the scribe's bad word division. It's "soror nostra est ex eodem omnino patre beato fra(ncisco), sed non ex eadem matre religione" ("she is fully our sister by the same father, the blessed Francis, but not [fully] by the same mother, religious devotion"). Knowing that this is a sermon dedicated to St. Clare helps make sense of this passage!

Sean J. Gilsdorf

Column 2: it's not G(enesis) ii xx, but G(e)n(esis) xx (as you correctly noted above)