(seq. 29), folio 14r

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete

Column 1
mortem abraham ysaac et iacob et
aliorum patriarcharum. et ecce quanta ad
huc est fame eorum claritas. maior ad
huc claritas est fame mortuorum quam
uiuorum. Sed certe quicumque in hac ciuitate
bene uiueret. pauperes defensaret. Discor-
des concordaret. fama eius ipso mortuo etiam
uiueret. Ecclesiasticus xliiii. Nomen eorum uiuet
in generatione [sic] et generationes. Clarum
ergo conserues nomen tuum ut c\l/arificetur
in te nomen summum. Nomen utique de
quo Joannis xii. pater clarifica nomen tuum
venit ergo uox de celo. et clarificaui
et ad huc clarificabo. Clarificauit
enim sicut dicit. Glossa. factis mirabilibus
que egit. scilicet lazarum suscitando. quinque millia
quinque panibus saciando [sic]. et caetera. sic utique nomen
sanctae. Enim et in clara nomen dei clarificatum
est. cum eius meritis. etsi non quinque millia. tamen quinquaginta so-
rores dimidio pane satiate sunt.
¶ De quarta. Nota quod apostolus loquens de glori-
ficatione corporum resurgencium [sic] ait. i.
Corinthios. xv. alia claritas solis alia clari-
tas lunae alia claritas stellarum stella enim
a stella differt in claritate sic et resur-
rectio mortuorum. Quotquot erunt milia
corporum glorificatorum in celo quasi tot erunt ibi
soles. Claritas autem animarum incomparabiliter
erit maior. Bernardus. Quantus putatis tunc
erit splendor animarum. quando splendorem solis
lumen habebit corporum. ipse enim deus lumen
erit animarum. Apocalypsis xxii. Civitas non ege-
bit sol\e/ neque luna ut luceant. Nam cla-
ritas dei illuminabit eam. O quanta est
hodie claritas corone sanctae. Enim quam
est micantibus coronis uisitauerit uirgines
castas celestes in morte sicut de ipsa legitur.
macula non est in te. Canticorum iiii. hoc uerbum dominus
conuenienter beatae clare dicere potuit quae uita
et gratia re et nomine clara fuit. Clara

Column 2
autem non fuisset. nisi macula caruisset. conuenienter
ergo ait dominus beatae clare. Tota pulchra es amica-
mea et macula non est in te. Quadruplex est macula
a qua immunis fuit sancta. Enim. Est enim macula con-
scientiae. macula lingue. oracula uite. macula fa-
me. Require. In festo innocentum. In Sermone
sine macula.
Astitit regina a dextris tuis. Regina
celi et terre est beata uirgo maria quae hodie ad
dexteram dei astare cepit in gloria. Ieronymus. Regi-
na mundi hodie de terris et de praesenti saeculo
nequam eripitur. iterum dico gaudete. Sed attendi-
te karissimi quod regina debet habere regium co-
mitatum regium uestitum regium tonum regi-
um dyadema. Sic certe regina nostra hodie
ad regnum assumpta habuit comitatum copi-
osum vestitum speciosum tonum gloriosum. Dyade-
ma praeciosum [sic]. ¶ primum significatum est iiii. Regum.
x. vbi dicitur. Quod regina saba ingressa est
ierusalem est comitatu multo et diuiciis [sic] came-
lis portantibus aromata et aurum infinitum ni-
mis et gemmas praeciosas [sic]. uere regina est ma-
ria. hanc uere fateamur reginam celorum pro eo
quod regem peperit angelorum. Ista regina in-
gressa est hodie ierusalem celestem cum multo
comitatu angelorum. Bernardus. Quis excogitare prae
uel sufficiat quam gloriosa hodie regina mun-
di processit. et quanto deuotionis affectu tota in
eius occursum celestium legionum prodit multi-
tudo. Quid mirum si angelos in comitatu suo
habuit maria. est etiam hoc de aliis sanctis legatur.
et de paupere lazaro dicitur Lucam. xvi. factum est
autem ut moreretur mendicus et portaretur ab
angelis in sinum abrahe. In sinu locari solent
paruuli. et uere paruula fuit per humilitatem
maria. Canticorum viii. Soror nostra paruula est.
et caetera. Et quia prae omnibus sanctis paruula fuisse creditur.
ideo prae omnibus sanctis delicacius [sic] in sinu fouetur.
merito ille eam in sinu fouet in celo quem
in sinu suo ipsa sepe fouit in mundo. Ingres-

Notes and Questions

Please sign in to write a note for this page

Sean J. Gilsdorf

The sermon in column 1 (concluding w/ "sicut de ipsa legitur") and the next text (concluding on line 7 of column 2) have been edited in Aleksander Horowski, "Chiara d'Assisi in alcuni sermoni medievali," Collectanea Franciscana 81 (2011): 645-703 (at 660-663).

zichenliu

Column 1
Lines 8-11. "Nomen eorum ... et generationes" (Ecclesiasticus 44:14)
Lines 12-14. "Pater clarifica ... clarificabo." (John 12:28)
Lines 22-26. "Alia claritas solis ... resurrectio mortuorum." (1 Corinthians 15:41)
Lines 32-34. "Civitas non egebit ... illuminabit eam." (Apocalypse 21:23)
Line 38. "Macula non est in te." (Song of Songs 4:7)

Column 2
Lines 2-3. "Tota pulchra ... non est in te." (Song of Songs 4:7)
Lines 18-22. "Regina saba ingressa est ... gemmas praetiosas" (1 Kings 10:2)
Lines 32-34. "Factum est ... in sinum abrahe" (Luke 16:22)
Lines 36-37. "Soror nostra paruula est" (Song of Songs 8:8)