(seq. 31), folio 15r

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete

COLUMN 1
debitas frequentissime exibeamus
Bernardus. Mentem et oculos. pariter cum ma-
nibus ad te regina mundi attollamus.
et coram tue celsitudinis glorie genu-
flectimus ceruicem inclinamus ac ple-
nas suspiriis ad te preces in celum
transmittimus.
Thronus eius sicut sol in conspectu et cetera. Uerba
ista possunt esse dei patris de filio lo-
quentis et miris eius gloriam commendantis
ait ergo. Thronus eius. et cetera. Thronus filii dei.
thronus in quam mente et uentre. Thronus corpore.
et anima fuit mater maria. quae hodie in con-
spectu dei patris est una est filio et corporaliter
esse creditur. Augustinus. Thronum dei tabernaculum
domini. Talamum christi dignum est ibi esse ubi
ipse est. Tam praeclarum thesaurum. dig-
nius est celum seruare quam terra. Consideran-
dum autem quod beata uirgo mistice thronus est
eburneus. Thronus saphirinus. Thronus nubeus.
Thronus solaris. Thronus est eburneus per in-
tegritatem incorruptionis. thronus saphirinus
per sanctitatem conuersationis. thronus nubeus per pie-
tatem miseratoris. thronus solaris per clarita-
tem glorificationis. ¶ De iº.iii. Regum. fecit rex
salomon thronum de ebore grandem et uesti-
uit eum auro fuluo. et cetera. Rex salomon re-
gem christum uerum pacificum signo. huius thro-
nus eburneus est uirgo maria. In ebore
.enim. quod mundum et candidum et frigidum est
castitas Significatur. Maria ergo tota fuit
eburnea tam mentem quam carne uirginea
talis thronus talem regem decebat. Bernardus. Hec \Bernardus/
decebat deum alia mulier quam uirgo. nec
uirginem aluis filius quibus deus quia nec maior
inter maiores nec maior inter filiorum nasci
potuit. thronus iste uestitus fuit aur\o/ ca-
ritatis. hoc est aurum quem et archa dei uestita
fuit intus et extra sicut legatur exodus. xxx
uiii. Archa. dei est mater dei. continens

COLUMN 2
manna diuinitatis in urna humanitatis christi. hec
archa facta est de lignis sethim imputribilibus
et uere maria inputribilis fuit per incorruptionem
uirginitatis. et uere putridi sunt coram deo. et an-
gelis eius omnis incontinentes. Johel. i. Compu-
truerunt iumenta. Archam ista inputribilis casti-
tatis/ uestita fuit uitus in corde/ et extra in corpore
auro preciossime caritatis. Ieronymus. Beata es dei ge- \Ieronymus/
nitrix cuius candor uirginitatis splendidius e-
micuit circumdata officio caritatis ¶ De ii.
ezechiel iº. Super firmamentum quod erat imminens ca-
piti eorum quasi aspectus lapidis sapphiri. Simili-
tudo throni. et cetera. Nota hanc uisionem uidit propheta
quattor. animalia et super animalia firmamentum cristalli-
num. et super firmamentum thronum saphirinum.et
super thronum. similitudinem hominis. per iiiiº. anima-
lia sicut exponit beatus Gregorius. Significantur omnes \Gregorius/
iuisti de gentes ad huc in carne animali. per
firmamentum cristallinum natura angelica uel et
tota triunphans ecclesia signat. quemadmodum cristalli
prima est eterno luminum. per thronum saphirinum beata
uirgo maria signat. propter celestem eius conuersatio-
nem. Saphyrus. enim celestem habet colorem sic utique
sancti celestem hunc conuersationem. Philippenses. iii. Nostra conuer-
satio in celis est. De talibus dicitur. Treni iiii. Saphyro
pulchriores sed heu. multi. non saphiro pulchriores
Sed carbone nigriores sunt in conuersatione. De quibus
ibidem subditur. Denigrata super carbones
facies eorum. sed certe omnibus qui fuerunt saphiro
pulchri. beata maria pulchrior fuit per uitam et mo-
res. propter quod facta est thronus dei speciosissimus. Ieronymus in \Ieronymus/
Ipsa posuit rex thronum suum quia concupiuit eius
speciem et decorem. uideas ergo karissimi quod super anima-
lia ecclesie militantis est firmamentum ecclesie triumphan-
tis. super hoc firmamentum est thronus i. beata maria
super thronum autem est homo christo iesus. et uere merito tam
dignissimum locum super angelos et sanctos ei contulit
in celo. quia in ipsa dignissimum locum habuit in mundo.
Bernardus. Nec in mundo locus dignior uirginalis uteri \Bernardus/
templo in quo filium dei maria suscepit nec in celis regali

Notes and Questions

Please sign in to write a note for this page

rtalaverapagan

Possible source of the sermon on lines 2-7: Sermo panegyricus ad B. Virginem diparam, found in Carmen de Vita S. Bernardi (a 1495 incunable). See link https://archive.org/details/ita-bnc-in2-00001015-001/page/n40/mode/2up

rtalaverapagan

I was also able to identify a fragment from De assumptione B.M.V. (Thonum dei...) by Pseudo-Augustine.

rtalaverapagan

Also, 1 Kings 10:18...

Sean J. Gilsdorf

Better (or at least more accessible) citation for 2-7 quote = Migne, PL 184:1009B

rtalaverapagan

Column 2, Lines 5-6: Joel 1:17.

rtalaverapagan

Column 2, lines 10-13: Ezechiel 1:26

rtalaverapagan

Not sure if I should transcribe signat or significat?

rtalaverapagan

Column 2, line 24: Philippians 3:20.

rtalaverapagan

Column 1, Line 8: Plsams 88: 38: Thronus eius sicut sol

rtalaverapagan

Column 1, line 39: Allusion to Exodus, 25: 10...

Sean J. Gilsdorf

Saphyro pulchriores: Lam. 4:7