(seq. 3)

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Needs Review
Show Translation

Oratio Excellentissimî D.D. Guilielmi Sherlei, Massachutensis
Provinciae Gubernatoris, ad Harvardinos habita

Praeses admodum colende; Viri egregiae majestatis consilii per quam
Honorabiles; Collegii Harvardini Rectores & Inspectores Doctissimi Reverendissimiq{ue};
Professores S. S. Theologiae [Matheseos] et Philosophiae Naturalis doctissimi;
Tutores juventuti Accademiae Eruditi; Florentissime Orator

Præterquam, quod aequum est ut protet [hisce] in me laudibus
uteunque immeritis, cumulatis, grates dignas persoluerem; ipse etiam locus atque
coelus hic (licet hujusmodi excercitationibus jamdiu desuetus fuerim) ut hanc
primam arriperem occasionem, vobis more Accademico alloquendi, suadent et
hortantur. Gratulor igitur vobis, Harvardus quod vester uti olim sapiens ille
in Evangelio, hanc domum super Religionis et Sacræ Scientiae rupem
inter prima fere Coloniae Massachutensis Cunabula, tam [fausto?] et felici fundamina
profuit et extruxit.

Gratulor mihi, quod hodierno die in hac orbis Terrarum regione sub
patrociniis meis tam dignam Prolem Almae matris Cantabrigiae recepturus sum,
meae matris! quam summa semper reverentia prosequar, cujus beneficio [ne]
numquam reminiscar dum memor ipse mei, dum spiritus hos reget artus.
Neque sanè tantopore mirum est, Fratres Accademici, cum talibus auspiciis
nostra haec Provincia [orta] sit, si Religionis Christianae semen a [?]
Patribus vestris super montes Massachussettenses jactum adeo crevit in
arborem Evangelii, ut jam sub ramorum umbra tantam Populorum Copiam
protegat. Est O! utinam faxit Deus ut nullus unquam in Harvardinos
Propheta ex hac arbore blandientes illecebras decantet, aut minas horrificas
intonet, quae Homines Christianos ab antiquo et puro religionis cult[is] vel
suadeant vel deterreant. Faxit utinam! ut ex [disca?] aedibus egredientur in
Rempublicam Viri qui de Rege, de Ecclesia, de Patria optime merentur.
Faxit! ut ex hoc scientiarum domicilio artes, Doctrina, Disciplina,
Pietas, Religio velut ex perenni fonte in Populos late deriventur! Religio, ab omni
Superstitione reformata, ab omnimodis immunditiis atque sordibus purgata
non coeco, nescio quo, afflectu [phrenetica] tumescens] [audax], temeraria [naso] [certo] [mole] percita sed quales christians,
Hominis Spiritum decet, Sobria, casta, sancta, vere apostolica vere
Christiana Religio coeesti suo satellitio fide, spe atque Charitate quae [harum?] [trium]

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page