(seq. 9)

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

intueamur. Te, Vir Spectatissime, summa ob-
servantia prosequimur, Tibique Gratias agimus
pro hoc Benevolentiae & indulgentiae vestrae Testi-
monio, & Te plurimum valere jubemus.-

Nunc autem ad Senatum Provinciae Consultissi—
mum, quâ dam Reverentiâ, Humiles accedimus.
Nos etiam Consiliarii perquam Honorandi, inter
Patriae Patres & patronos annumeramus. Salutem
Reipublica e vestris Consiliis pendere grati ag-
noscimus. Nos etiam, Patres Conscripti, inter
Academiae Fautores laeti conspicimus. Quid
autem, Auditores Candidissimi, etiam et Rei-
publicae magis prodest quàm sedulus literarum
Cultus! Accipite igitur, Proceres Dignissimi,
nostrum imo & omnium Amores & Benedictiones.
Alma Mater, cum suâ prole, gratias vobis habet
maximas quod nostris Exercitiis interesse &
honoribus accumulare dignati estis; est etiam
literis favere pergatis, exorat supplex. Valete,
Honorandi Viri, & prosperis omnibus Fruimini.

Vos proximè Reverendi Ecclesiarum Presbyteri
compellamus. Teste Deo, cui servitis in Evangelio
Filii ipsius, Vos honore duplici digni estis, imò
maximè utpote qui in sermone & in doctrinâ
laboratis. Vos estis Sal Terrae; Lux Mundi. Servi Dei
illius altissimi qui annunciatis nobis viam Salutis.
Deum igitur summis laudibus efferrimus propter hoc
beneficium plane Divinum: quod e patriae & Academiae

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page