15

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

[184r]

Et dictus dominus Johannes de Ysia negavit dictum dominum Bertrandum
Gomberti fore procuratorem dicte Mandalene, ideo petiit retineri copiam dic-
tarum positionum quo ?usque? fecerit fidem de eius potestate ne ?ruat?
?prius? processus super quibus petiit ordinari de expensis protestando etc.

Et dictus dominus judex ad faciendum fidem de potestate dicti
domini Bertrandi et alias utrique parti debite comparendum et in causa
huius debito modo procedendum diem veneris proximam in vesperis
ipsis partibus pro termino assignavit.

Ad quam diem veneris in vesperis supra per dictum dominum judicem
assignatam que fuit nona dicti mensis Septembris coram dicto -do-
domino judice pro tribunali sedente comparuit dicta Mandalena
citra tamen revocationem aliorum procuratorum suorum approbans ratificans
omnia facta gesta et actitate in presentem causam per dictum dominum
Bertrandum Gomberti eius procuratorum constituens necminus de novo
procuratorum suam videlicet dictum dominum Bertrandum Gomberti iurisperitum ad proce-
quendum causam istam seu questionem usque ad finem in forma etc.

Promitens et cetera
?Reserans? et cetera
Fideiubens et cetera
Obligans et cetera
De quibus et cetera

Actum ad cictum tribunal primarum appellationum et cetera

Nobilis Hugo Alamanni
testes Johannes Audeberti filius Johannis et - de Massilia
Magister Petrus Tenchurerii notarius -de Massilia

Hec scripsi ego Antonius Audebertii vicenotarius dicte curie

Ex adverso comparuit dictus dominus Johannes de Ysia quo supra nomine petens
compelli partem suam adversem ad respondendum suis positionibus per principalem
absque ministerio advocati seu procuratoris per verbum credit vel non credit de
expensis protestando.

Et dictus dominus judex ad audiendum eius deliberationes super premissis
diem lune proximan in vesperis ipsis presentiubus pro termino assignavit.

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page