193

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

[256v]

chopam pueri de sirico, dicens Guillalmone
uxori dicti Petri Hugueti, teneatis et
creditis vos, quod propter has raupas teneam
vos pignoratam, et valet totum hoc illos
sex florenos quos michi debetis, et iam
mostravi uxori domini Petri de Serveriis
qui michi dixit quod non valebat unum
florenorum. Cui Magdalene, dicta Guillelmona
dixit, "deducatis domina et nos vobis
satisfaciemus -vobis- quando fructus nostros
-rih- recollexerimus." Ita quod dicta Magdalena
eidem Guillelmone tunc dedit dictos
rihandonum et raupa-s-. Interrogata de
tempore, dixit quod tres anni lapsi
sunt et in tempore messium
de mense vero et die dixit non recordari.
Interrogata de presentibus, dixit quod dicte
Alasacia et Antoneta Giraude et
dicta Guillelmona.

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page