23

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Needs Review

romani imperii et dum uiuet nunquam erit sine pugna. Erit uenator; diliget sarracenos; et erit magna discordia inter ipsum et sumum pontificem per G nomine. Maxima pax erit sub eo. Et erit mortalitas boum, bruci [bruti?] et locuste innumerabiles. Tunc regnum uero cruciabitur fame et erunt multe meretrices eodem tempore et, quod deterius erit, mulier mulierem adulterabit more pecudorum et leporum. Tunc incipiet initium doloris qualis numquam fuit et erunt multe pugne et tribulationes et per ipsum multe sanguinis effusiones et multe ciuitates captiuabuntur et terremotus per ciuitates et regiones et diuerse insule demergentur et non erit qui resistat ei de inimicis quia deus iratus erit in terra romana et persecutione et gladio pugnabitur. Et erit deprehensa Roma in manu ipsius regis, et erunt homines in pace cupidi, tyrannidi, odientes pauperes, opprimentes insontes et saluantes noxios. Et erunt ministri eius nequissimi et dominatores extermi

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page