24

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Incomplete

nii captiuabunt, et non erit qui eis resistat. Ipsi quoque destruentur, nemoque eruet eos de manibus inimicorum suorum propter malicias eorum et propter infidelitatem ipsius regis. Et regnabit annis xxxii et morietur. Et postea exurget rex per M nomine [marg. id est Manfredus], crudelis et infidelis. Iste erit filius uidue et maxima pax erit sub eo. Et regnabit multo tempore. In diebus illis erunt multe pugne inter sarracenos et grecos et inter paganos multe pugne et prelia erunt. Nam Siria expugnabitur et Pentapolim captiuabitur. Et ipse rex erit de genere lombardorum quia non introierunt in montem olyueti. Nam scriptum in antiquis: 'Adolescens sine obedientia, femina sine pudicitia, sapiens sine operibus, plebs absque disciplina, populus absque lege, senex absque religione, dominus sine uirtute, dives absque elemosina, pauper superbus, rex iuuenis iniquus, episcopus negligens plebi sue. Per ista uitia iustitia domini suffocatur.' [Pseudo-Cyprian, De duodecim abusivis seculi] Completis autem annis

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page