25

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Incomplete

xviii, rex M morietur, et C nomine [marg. id est Currainus] regnabit annis quatuor. Ueniet autem tunc magna potestas ab Ethyopia uel ab Occidente cum sarracenis et aliis tyrannidis. Inuenient regem C mortuum super tyranopoli Messane et destruent omnis munitiones preter tres in quibus anime modice saluabuntur. Et post annum unum et quinque menses destruet eum deus amara morte. Sed quia ante annum unum compleat destruetur Calabria a propriis habitatoribus, ita quod non audietur ab ea uox cymbalorum nec est qui eruet ulcionem de nece eorum. Tunc populus ipsius regni uiuet uoluptuose et delicate ambulantes in deliciis et delectamentis suis quos [sic] deus prohibuit et perient facientes sicut consentientes quia deus erit iratus in terra. Tunc surgent sarraceni et alii tyrannidi in Sicilia et captivabunt eam preter vii montes magnos et quinque parvos. Tunc libenter uendent filios et filias suas, seruos et ancillas, et adin

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page