29

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Incomplete

riter et grecorum. Hic statua grandis, aspectu decorus, voltus [sic] candidus et splendidus atque per singula membrorum latamenta [?] decenter compositus. Ipse capiet Romam et subiciet eam sibi quam dabit in dotem cuidam iuueni nomine per B qui filiam suam accipiet in uxorem, de qua tres filii nascentur. Quorum filius nomine patris sui per B ipse regnabit in Roma, secundus in Grecia, tercius in Alexandria. Ipsi quoque reges infra c et xii annos finient et in diebus illis erunt diuicie magne et terra habundanter dabit fructum suum. Itaque pro uno denario i modium frumenti uendent et vini et olei. Et ipse rex habebit in fronte signum quod interpretatur sic: Rex romanorum uictor protegens regnum christianorum. Et regnabit annos xx, uidelicet x in regno suo et x per uniuersum mundum. Omnes insulas et civitates paganorum et ydola conminuet et deuastabit. Et omnes paganos ad baptismum conuocabit.

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page