fol. 10r

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

tulerunt? Patienter ab uno ferendum est,
quod multis accidit tolerabile, poena huius
vitae brevis est, et qui affligit et qui affligitur,
mortalis est. Tribulatio huius tempo-
ris finem habet, transeunt omnia saeculi hu-
ius, nec permanent. Omne quod venit sta-
re non potest, nihil est diu, nihil tam lon-
gum, quod non imbrevi finiatur. Habent sub
coelo finem suum omnia, impossibile est ut
homo sis, et non gustes angustias, dolor,
et tristitia omnibus communia sunt, omnia
in hoc saeculo eventu simili sustinemus.
Nemo in perpetuum expers mali est, ne-
mo est qui in hoc saeculo non doleat, nullus
est qui in hac vita positus non suspiret,
malis omnia plena sunt. Vita ista la-
crimis plena est, vita ista a fletibus in-
choat, qui nascitur a fletu incipit vi-

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page