fol. 9v

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

omni ingenio, omni virtute, omni instan-
tia. Sume luctamen contra temporales mo-
lestias, esto in cunctis casibus firmus, pati-
enter tolera omnia, omnia adversa aequo
animo tolera. Noli singularem condi-
tionem tuam intendere, non est a te sola tua
acerbitas pensanda, non est sola tua a te
consideranda calamitas. Respice simi-
les aliorum casus, intende miserias eorum
quibus acerbi aliquid accidit, et dum
tibi aliena pericula memoras, mitius tua
portas. Aliorum enim exempla dolorem
relevant, alienis malis facilius consola-
tur homo. Quid incusas acerbissima
tua decreta? quid causas tui periculi tan-
tum luges? Non sunt nova tua suppli-
cia, habes exempla calamitatis. Quan-
ti tales casus, quanti talia pericula per-

Notes and Questions

Please sign in to write a note for this page

BruceChen

Line 12-14: Schadenfreude? Or not?