fol. 11v

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

minor est retributio ultionis, secundum
meritum peccatorum dispar est causa poena-
rum, non sunt tanta supplicia quanta
exstiterunt peccata. Qui enim in fla-
gellis murmurat, plus Deum irritat,
furorem Dei amplius provocat, iram Dei
indignantis plus sibi exaggerat.
Qui vero adversa patienter tole-
rat, Deum citius placat. Si enim vis
purgari, in poena te accusa, et Dei
iustitiam lauda. Ad purgationem
tuam proficit, si ea quae pateris, ad iusti-
tiam Dei retuleris, si pro irrogata mise-
ria, humilis Deum glorificaveris. Cor-
ripit enim te Deus, flagello piae casti-
gationis redarguit, exerit in te disci-
plinam, et qui parcendo te ad se provo-
cabat, feriendo clamat, ut redeas.

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page