fol. 12r

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

Cogita homo quoslibet mundi crucia-
tus, intende animo quascunque saeculi poe-
nas, quoscunque tormentorum dolores, quas-
cunque dolorum acerbitates. Compara hoc
totum gehennae et leve est omne quod pate-
ris, si times, illas poenas time. Iste enim
temporales sunt, illae aeterne, istae finem habent,
ille perpetue sunt, in istis moriendo tor-
menta recedunt, in illis moriendo aeter-
nus dolor succedit. Si enim conversus
fueris, emendatio est quod pateris. Conver-
sum namque flagella a peccatis absolvunt,
converso instantes plagae proficiunt ad pur-
gationem. Qui enim hic castigatus corri-
gitur, illic liberatur, qui vero sub flagello nec
corriguntur, et temporali poena, et aeterna
damnantur, et in hoc prius iudicantur
saeculo, et illic denuo in futuro. His

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page