fol. 13v

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

cio iudicaris, procella iusta te conterit,
iustitiae poena te premit. Nihil enim
bonum agis, nihil rectum, nihil aequum,
nihil iustum, nihil sanctum, in te nihil
pudoris, nulla memoria dignitatis,
nihil Deo dignum. Cottidie peccas,
cottidie laberis, cottidie praeceps
in deterius vadis. Elatio tua non
resedit, superbia tua non deponitur, tumor
et iactantia non cohibentur. Rapit te
quoque furor, inflammat ira, clamor
excitat, commovet indignatio, para-
tus semper ad iram supra modum irasce-
ris, supra mensuram animi furore mo-
veris. Zelare bonos invidere me
lioribus solitus, alienis felicitatibus
aemulus, alienis virtutibus semper invi-
dus. Cui unquam non detraxisti?

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page