fol. 13r

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

in spiritu agitaris, et hoc ipsum pro peccato tibi
divinae iustitiae clementia irrogat, et
ipsum pro culpa tibi iudiciaria infer-
tur sententia. Omnis enim adversitas
rerum delictorum tuorum meritis excitatur,
tua contra te dimicant arma, sagittis
tuis confoderis, telis tuis vulneraris.
Per quae enim peccasti, per haec et torque-
ris, secutus es carnem, flagellaris in
carne, in ipsa gemis in qua peccasti,
in ipsa cruciaris, in qua deliquisti,
ipsa tibi est censura supplicii, quae fuit
causa peccati, unde corruisti ad iu-
dicia, inde luges tormenta. Discu-
te conscientiam tuam, intende mentem
tuam, examina te, loquatur tibi cor tu-
um, considera meritum tuum, iuste ar-
gueris, iuste flagellaris, iusto iudi-

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page