fol. 69v

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

donum scientiae acceptum retine, im-
ple opere quod didicisti praeceptione.
HOMO: Gratias ago, gratias
refero, gratiarum actiones
rependo, actiones gratiarum per-
solvo, agoque uberem tibi gratiam,
quantas valeo gratias celebro, quan-
tas pro viribus possum gratias ago. Mul-
ta sunt mihi concessa a te, multa col-
lata, multa speciali miseratio-
ne largita. Omnia mihi placent,
omnia mihi grata sunt, omnia
insederunt animo, omnia blan-
diuntur, omnia me oblectant. Quam
igitur satisfactionem persolvam? quam re-
munerationem rependam? Quid com-
pensare possum donis tuis, nisi ut
tuis utar praeceptis, tibi semper

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page