De Magnetica [...] Plantarum p. 623

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

magnetica arte, sed & varia insecta variasque plantas cortici adnascen-
tes produci posse, ita querni corticis comminuti puluis aqua pluuiali
mistus, inditus arbori per insitionem, {Polypodium quomodo ex arbore producatur.} producet ingentem polypo-
dij copiam cortici ipsius arboris adnascentem, ita semina diuersarum
plantarum macerata, diuersas quoque cortici adnascentes herbas
producent. {Fungi.} Fungos produces, si puluerem lapidis fungiferi arte di-
cta applicaueris. {Insecta.} Varia quoque animalia insecta producet arbor, si ei
folia arboris, vna cum humore corrupto, ex quibus infecta [?insecta] omnis ge-
neris pullulare solent, cum siliquis lentisci minutim concisis, aqua-
que palustri subactis, id est, massam inde factam insitoria arte indi-
deris; totus enim humor hic ab arbuscula attractus, in insecta varia,
bruchos, erucas, variaque muscarum genera pro succi conditione
abibit. {Arbor Serpentifera.} Ita audiui in Chili Americæ Meridionalis prouincia arborem
esse, cuius in folijs vermes primo nascuntur, qui dum in terram con-
cidunt, in Serpentes tandem mutantur, qualium tota terra plena est;
cuius rei ratio est, quod arbor per radices ad se attrahat succum se-
mine serpentifero fœtum, qui vitute Solis succoque arboris in ver-
mes, ac inde in serpentes tandem animatos degeneret. {Arbor Anatifera Scoticæ.} Hac ratione
credo nasci Anates istas Scotici maris, siue Insularum Hebridum.
Cum enim tractus Septentrionalis infinitis ferè Anatibus plenus sit;
fit, ut innumeram ouorum multitudinem frustis istis glacialibus ex-
ponant, quæ cum glacialium undarum agitatione fracta, vitellisque
diffusis ventorum ope in Hebrides primum obuias insulas adferan-
tur, materia femine anatum productiuo fæta arbustis quibusdam pu-
tridarumque nauium fragmentis allapsa, ibi tandem siue terræ loci-
que, siue insita quadam arbustorum succo virtute, in vermes primum,
deindè in alatas volucres animatur, quæ omnia hic proferre volui-
mus, vt intelligeres

Quantum ars ipsa valet, quantumque industria pollet
Et quantum insitio fæcundos adiuuat hortos;
Necnon ingenium medicandi hortensia solers;
Queis fauet impatiens otij labor, optimus artis
Cuiuscunque dator.

CAPUT II.

Motus radiationis Plantarum.

Quemadmodum Magnes radiorum è polis diffusorum propa-
gatione Sphæram virtutis suæ fundat, vnde Magneticum intra
/orbem

Notes and Questions

Please sign in to write a note for this page

Stephen

There is likeways a Stone cal∣led
Lapis Fungiferus; It is a Stone that
being placed in the Ground produces large
Mushroms; I had one of them given me
at Rome, but unhappily lost it at London.
To the best of my Memorie, they are com∣monly
found about Praenestae, commonly
called Palestrina.
https://quod.lib.umich.edu/e/eebo/A30142.0001.001/1:6?rgn=div1;view=fulltext
Balfour, Andrew, Sir, 1630-1694.