De Magnetica [...] Plantarum p. 624

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

orbem, seu Sphæram virtutis constitutum apprehenditur, & in orbi-
bus Magnetica disponunt Magnetica, non secus, ac si orbes virtutum
solidi essent, ac materiati Magnetes; ita quoque in plantis duplex
Sphæra causatur; {Sphæræ effluuiorum materialium.} prima esse potest Sphæra effluuiorum materialium,
de quibus in præcedentibus fuse tractatum est, qualis est Plantarum,
Arborum, aliarumque rerum odoriferarum; hæ enim siue vapore,
siue exhaltione certas quasdam Sphæras causantur, intra quas alia
constituta alterant, suæque potestatis quasi tributaria faciunt; {Singulæ res habent cert[as] Sphera[s] actiuitatis suæ.} ita, teste
Abohali & Abensina, Thuris arbos omnes alias arbores, plantas,
quin & lapides sibi vicinos, veluti propria eorum fragrantia inhibita,
odoris sui fragrantia cogit esse participes. Asa contra fœtoris sui iu-
gum inuitas etiam plantulas vicinas ferre cogit. Altera plantarum
certa quadam & peculiari dote instructarum actiuitatis Sphæra est,
intra quam eæ quædam sibi amica attrahere, inimica verò corpora
propulsare videntur: Si enim consentientium naturarum Sphæras
coniungi contigerit; res hoc adeò benigno, gratoque consortio cor-
roboratæ, nescio quod amicitiæ pacisque fœdus pangere videntur;
cum contra dissentientium Sphærarum coniugium magnas in rebus
excitet naturæ lites & inimicitias. Hinc irreconciliabile illud vitis &
brassicæ odium, certamen prorsus hostile, cum enim vitis Capreolis
suis, quælibet stringere & amplexari soleat, solam refugit brassicam.
{Lis & amicitia rerum.} Nam eam propè se sentiens veluti hostem mortiferum in aduersam
partem se torquendo, auerso vultu abominatur, etsi cum olea contra
maximè concordet. Brassica iterum Cyclaminum adeo sibi contra-
rium experitur, vt simul ac vnum intra Sphæram alterius constiterit,
adeò sæuas luctas ineant, vt vtrumque viribus destitutum marcescens
contabescat. Filix quoque & Arundo adeò cæcis flagrant discordijs,
vt subactis arundineto filicibus tota fistulosa illa soboles pereat ne-
cesse sit; cum tamen arundo corruda contra maximè delectetur. Nil
dicam hoc loco de dissidijs rutæ & aconiti, alijsque similibus innu-
meris, quæ hoc loco adducere possem. Verum qui nostra hucusque
dicta rectè perceperit, huius in natura dissidij concordiæque causas
haud ita impenetrabiles, humanoque intellectui imperuias (vt multi
plebei Philosophi opinantur, dum huiusmodi effectus nescio cui oc-
cultæ & latenti virtute è cælis deriuatæ ascribunt) esse cognoscet. Cum
hæc sympathicæ antipathicæque commotiones alia ratione non fiant,
nisi diffusa qualitate per medium, quæ pertingit à corpore agente,
vsque ad corpus, quod talem pati debet alterationem, neque enim
/alia

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page