De Magnetica [...] Plantarum p. 628

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

sibilibus omnia, teste Philosopho, colligamus; mirum non est, si de
inuisibilibus quoque eorum virtutibus, non vsque adeo firmiter phi-
losophari possimus. Sufficiat igitur vtcumque per similitudinarias
notiones in qualem qualem rerum notitiam conuenientem homini
in hac vita peruenire. Sed ea hic fusius forsan, quam par erat perse-
cutus sum; nunc ad tertiam motus speciem explicandam nos accin-
gamus.

CAPUT III.

De motu seu inclinatione Magnetica Plantarum.

Sicut igitur totius terreni globi moles ad cæli globum situ se ac-
commodat, & mediante matris telluris ductu magnes filius ge-
nuinus, matris suæ polos appetit, quos vtrumque insito sibi appe-
titu quærit, & ad eos se motu circulari, si ab ijs remoueri ea forsan
contingat, conformat; ita plantæ non solum ad tellurem matrem,
cuius fæcunda soboles est, sed & ad Solem, Lunam, cæterasque
stellas insito sibi appetitu, tanquam ad principium conseruatiuum
conuersæ, circumaguntur; de quibus paulò post ex professo tractan-
dum est; & vt à primo motu, quo certæ plantæ certas terras ita depe-
reunt, vt citius pereant, quam ab ea remoueantur incipiam; scien-
dum est, terram, vti communis rerum mater est & matrix, ita rerum
omnium quoque semina in se continere, quod hoc experimento
manifesto.

Experimentum.

Si terram virginem è profundissimis terræ visceribus, ad quam
nulla vegetabilis naturæ semina peruenire potuisse suspicio est,
petitam, vasi incluseris, locoque superiori ab omni seminali mistura,
quæ in inferioribus partibus, eam impregnare posset, remotam expo-
sueris, successu temporis terram hanc virginem seipsa ingrauidatam, nu-
merosam herbaceæ prolis propaginem exhibere aduertes, {Terræ insitam sibi vim produce[n]di herbas habe[n]t.} non ta-
men rarum & inuisum herbæ genus, sed quod terræ isti, locoue con-
suetum est. V.G. Romæ helxinem, anagallidem, blitum, belides, fu-
mariam, similesque plantas producet. Quod si eandem terram, in
locis humidis, veluti in concauis Puteorum Fontiumque prorsus saxis
collocaris, illa ex insita sibi πανσπερμίᾳ herbas loco conuenientes,
/vti

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page