De Magnetica [...] Plantarum p. 627

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

hominum eius veneno infectorum diligenter & minutim examina-
tis, aliter rem se habere inueni. {Musicæ vis.} Quod verò affecti musica mirum in
modum leuentur, non tamen omnibus & quibusuis, sed certis & ac-
commodatis modulis, eius rei rationem in musica Magnetica trade-
mus; vbi & de hisce & similibus fusius loquemur: nullum igitur in
rerum natura agens naturali assignari potest, quod effectum in ex-
tremo producens non agat per medium, neque enim res per consen-
sum, aut dissensum inuicem alia ratione se sentire & alterare vi-
dentur, nisi quia, vt supra dixi, effluuia quædam siue eæ sint quali-
tates, vt in Magnete, lumine, cæterisque mistis corporibus, siue cor-
puscula, vapores, & exhalationes subtiles, & tenues, vt in odoriferis
corporibus, è corporibus promanantia, per medium intra actiuitatis
Sphæram vniformi difformi motu lata, vbi ad corpus, vel ob similitu-
dinem & conuenientiam proportionatum, vel ob contrarias leges
dissimile, improportionatum, dissentiensque peruenerint, sensibiles
alterationes ostendunt, & effectus quosdam, qui non apparent in
medio, eo quod medium non est subiectum tale proportionatum.
{Qua ratione effectus sympaticus contingat.}
Hac ratione Magneticæ formæ & Sphæræ in aëre; aut aqua, vel quo-
uis alio medio non Magnetico, quasi aër aut aqua susciperent illas,
aut illis informarentur, existere nulla ratione concipi debent, sed
eæ tunc formæ effunduntur, & realiter subsistunt, cum illic Magne-
tica fuerint corpora; vnde Magnetis intra orbem constitutum Ma-
gneticum statim apprehenditur, nulla verò ratione lignum, aliud-
uè metallum, præter ferrum, nec cætera corpora & subiecta impro-
portionata; sic sensus olfactionis non fit in medio, vt in manu aut pe-
de, cum tale subiectum, siue organum non sit proportionatum: sed
in naribus tanquam in organo naturali, idem de reliquis sensuum
organis, vt de visu, auditu, gustuque iudicium esto. Qui igitur con-
sentientium aut dissentientium rerum naturas, qualitates, comple-
xionem, motus, diffusiuam vim solerti & sagaci studio per conti-
nuam virium qualitatumque combinationem dicta Magnetica me-
thodo fuerit perscrutatus, nullus ei effectus in natura adeò peregri-
nus & rarus occurrere poterit, cuius causam non assignet; neque
necesse est, ad scientificam rerum naturalium notitiam modum,
seu processum virtutis propagatæ intimè concipere, seu causam à
priori assignare, {Nullus mortalium inuisibilium rerum virtutes perfectè cognoscere potest.} hoc enim nemini, quamdiu in hoc terreno corpo-
ris ergastulo detinetur, naturaliter concessum est; cum enim nemo
veras rerum à sensibus abstactarum species habere possit; sed ex sen-

Kkkk 2 /sibilibus

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page