The Scientific Notebooks of German Orchidologist Friedrich Wilhelm Ludwig Kränzlin

OverviewStatisticsSubjectsWorks List

Pages That Mention Gymnadenia albida Rich.

[Descriptions of orchid genera] [manuscript], 1880-1908. Manuscript 11

Page 98
Indexed

Page 98

nec non G. albida Rich.Gymnadenia viridis vero ad Habenariam nostram pertinet.

Lin. Gen. pl. ed. Spr. n. 3284. Rich. Orchid. Europ. 1. c. p. 48.

Adn. Gymnadenia a genere Orchidis bursiculae defectu recedit; in G. conopsea retinacula lateralia, in G. albida contra basilaria, ut in plurimis Orchideis, reperiuntur. Perianthium galeatum, quo species ista a G. conopsea recedit, minoris est momenti, quia et inter Orchidis species aliae perianthio patenti et aliae perianthio galeato instructae occurunt. Ceterum genera Loroglossum, Anacamptis et Gymnadenia Orchidis generis sectiones potius (aut subgenera) reputanda esse, quam genera propria, vix dubito.

EXPLICATIO FIGURARUM.

1. Gymnadenia conopsea Rich. magn. nat. 2. Alabastrum. 3. Sectio eius transversalis. 4. Flos, a fronte visus, magn. auctus. 5. Gynostemium, a fronte. — 6. Idem, a latere del. 7. Pollinarium cum retinaculo laterali. 8. Idem, magn. magis auctum. 9. Capsula matura, magn. nat. 10. Sectio transvesalis, magn. aucta. 11. Semen. 12. Radix et pars inverior caulis. 13. Gymnadenia albida Rich. magn. nat. 14. Flos, a latere visus, magn. auctus. 15. Idem, sublata lacinia, ut labelli forma conspiciatur. 16. Gynostemium cum labello. 17. Gynostemium, magis auctum. 18. Pollinarium. 19. Segmentum transversale germinis. 20. Radix bituberata, tuberibus angustis fusiformibus.

Last edit almost 4 years ago by alettner
Displaying 1 page