Pages
(seq. 13)
Oratio Valedictoria
Quid restat, Auditores Celeberrimi, sole jam ad occasum prope= =rante, Ludis Literariis faeliciter peractis, et [?] Candidatis utriusque Gradus Laureas donatis: Quid restat? Inquam, nisi ut Deo optimo maximo Gratias agamus cumula= =tissimas pro festis hisce diebus, nobis divinâ Clementiâ, adhuc concessis. Grates persolvere dignas, non opis est nostrae. Sed, Gratias tamen quas referre non possumus, saltem adumbrare gestit animus. Patri Luminum, a quo descendit omnis donatio bona, & omne integrum donum, sit Benedictio, & honor & Gloria in saecula saeculorum. Deinde, reliquum est, Auditores benignissimi, ut vobis etiam grati animi testimonium medullitùs exhibeamus quod his Comitiis interesse, & Subsellia nostra cohonestare dignati estis; et ut plurimum valere jubeamus. [?]
Hic autem, ut mores & ratio postulant, imprimis, Illustrissimo viro DD Jona{than} Belcher, Praefecto summo, humillima sese offert Oratio. Te praesente, Gubernator Celeberrime, gloriatur Academia, tibique unus & omnes asurgimus, utpote penes quem summa imperi est. Maximo fuit Imperatori Carolo magno & honori & gloriae quod a se extructum Gymnasium visum ire & cordi habere dignabatur. Nunc autem communis omnium consensus eâdem gloria insignit Qui in eodem virtutis Curriculo praeclarè merentur, Collige igitur Vir Excellentissime, gloriosam hujus Diei messem quae in ejusdem[?] cum Imperatore illo maximo Te gloriae Societatem saltem magnã ex parte cooptat. Quid enim Auditores Spectatissimi, ob Oculos cernimus; Praefectum summum inter improbos Reipublicae Labores, etiam et rem nostram literariam Cordi habentem, & Almam matrem praesentia sua condecorantem. Alma Mater Academia quadet [?] tanto Filio & nos filioli ejus assurgentes & exultantes Beatam
(seq. 14)
eam praedicamus. Ex his omnibus intelligere licet Excellentia vestri [?] quo jure Coronis triumphalibus Laureas Academicas conferrimus imò & praeferrimus. Cedant Arma Togae: concedat Laurea Linguae. Sed in magnis voluisse sat est. Nec mihi suppetit vocis ubertas, nec deest tua tempora morari longis verborum ambagibus. Summus ille ren[?] omnium Arbiter te spiritu suo principali gubernet quo vivas Collegii Decus, Provinciae autem Ornamentum & firmamentum. His votis Clarissime Gubernator tibi plurimum valedicimus.
Proximo jam loco, Honorando plurimum Viro D.D.S.Phips vice- Gubernatori Spectatissimo, sere convertit Oratio. Tibi etiam Vir Honorande, nos plurimum debere lubentes agnoscimus, quod hac anniversaria nostra benigno Vultu[?] aspicias, & solennitatibus his Literariis favorem adhibeas. Acaedmiae iterum gratulamur cum Filium alterum Honoris gradu soli primo secundum in=tueamur. Te Vir Spectatisime, summa observantia prosequimur, Tibi que Gratias agimus pro hoc Benevolentiae & indulgentiae vestrae Testimonio, & Te plurimum valere jubemus.
Nunc autem ad Senatum Provinciae Consultissimum, quod Reverentiâ, Humiles accedimus. Vos etiam, Consiliarii perquam Honorandi, inter Patriae Patres & Patronos annumeramus. Salutem Reipublicae e vestris Consiliis pendere grati agnoscimus. Vos etiam, Patres Conscripti, inter Academiae Fautores lati conspicimus [?] autem, Auditores Candidissimi, etiam & Reipublicae magis prodest quàm sedulus literarum Cultus! Accipite igitur, Proceres Dignissimus nostrûm imò & omnium Amores & Benedictiones. Alma Mater, cum sua Prole, Gratias vobis habet maximas quod nostris Exercitus interesse & honoribus accumulare dignati estis [?] literis favere pergatis, Exorat Supplex. Valete Honorandi Viri, & Prosperis ominbus Fruimini.
(seq. 15)
Vos [?], Rev{eren}di Ecclesiarum Presbyteri compellamus. Teste Deo, duci servitis in Evangelio Filii ipsius, Vos honore duplici digni estis, imò maximè utpote Qui in sermone & in doctrinâ laboratis. Vos estis Sal Terrae; Lux Mundi. Servi Dei illius altissimi Qui annunciatis nobis viam Salutis. Deum igitur summis laudibus efferrimus propter hoc Beneficium planè Divinum; Quod & Patriae & Academia Filiis suscitaverit Prophetas & Nazeraeos, Pastores scilicet Qui pascunt Gregem Christi scientia & intelligentiâ. Et in quantum Deus fons bonorum omnium mandato dedit vobis Benedicendi munus ut nobis, Rev{eren}di in Christo Patres, Benedicatis, obnixè rogamus.
nobis praesunt, & Iam tandem, Auditores, ad eos, qui ^ ex officio res nostras vigilantissimos Curatores numeramus scilicet curant, descendit vel potius assurgit Oratio. Inter Hos enim, ^ Clariss{imu}m Gubernatorem, vice gubernatores [?] [?] vicinarum Ecclesiarum Doctores [?], imò & maximè Colendum Academiae Senatum. Praesidem, Socios & Pro= =fessores sive Professores & Socios. Clarissimi Venerandi, Doctissimique Viri, Domum nostri Israelis magnā ex parte extruxit Academia, Vos [?] ipsius Academiae & Fulchra & Ornamenta. Res nostras Academicas [?] Prudentiae & Diligentia manuum vestrarum gestas videmus. Fideli vestrã Curâ Academia suo gaudet Patrimonio, & Alumni suis privilegiis cohonestantur. Jura & Leges quibus Collegium sartum tectum manet, vobis, accepta referrimus. Inter vos dignissimos doctissimosque Viros [?] Qui nos [?] tum humanis tum Divinis excolere & bonis moribus ornare operam dederunt. Sed vestra erga nos egregia merita grato satis animo non possumus recolere, nec digno satis Encomio honestare; Et Tempus nos vetat in patentissimo hoc dicendi Campo expatiari. Nunc igitur, Praestantissimi Viri, e vestrâ Societate Quem in Praesidis Cathedram ascivistis paucis compel= =labimus. Venerande, Praeses, Nos unus & omnes quâ decet cordatâ sinceri= =tate, sincerâ humilitate te Salutamus. Tibi una cum Academiae Senatu Gratias habemus, Quod in vestrum nos asciscere Contubernium dignati estis. Quod asciti tanta estis Clementia Curâ Patientia prosecuti.