(seq. 8), folio 3v

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Needs Review

COLUMN 1
cilis solius hominis recereato Bernardus Ibi dixit
et facta sunt. hic dixit multa. fecit mira pertu-
lit dura ¶ De iii. i Petrus v. Seniores qui
in uobis sunt obsecro. et senior et testis passionum
Christi qui et eius que in futuro est reuelanda gloriae communica-
tor pascite qui in uobis est gregem dei prouidentes
non coacte sed spontanee secundum deum. neque turpis
lucri gratia. sed uoluntarie neque ut dominantes in
clero. sed forme factae gregis exanimo. et cum ap-
paruerit princeps pastorum percipietis inmar-
cessibailem [sic] coronam gloriae. I Iohannes xix. Qui vidit
testimonium perhibuit. et cetera. Non solum autem
apostoli. sed etiam gentiles testes erant quod uere
deus patiebatur. sicut patet in centurione tunc
presente. et dyonisio absente. qui sole in pas-
sione obscurato dixit. Deus nature patitur.
hoc etiam non solum homines sed etiam creature insensibiles
testabantur. Gregorius Terra cognouit. quia eo
moriente contremuit. Sol cognouit
quia lucis sue radios abscondit uel subtraxit
Saxa et parietes cognouerunt quia tempore
mortis eius scissa sunt. Infernus cognouit
quia hos quos tenebat mortuos reddidit.
¶De quarto Actus quarto. Virtute magna reddebant-
apostoli testimonium resurrectionis et cetera. Testes habent resur-
rectio Christi non solum uiuos sed etiam mortuos.
Matthaeus xxvii. Multa corpora sanctorum et cetera. usque
apparuerent multis Interlinearis ad testimonium
dominice resurrectionis. Testes quam habet resur-
rectio Christi. non solum homines sed etiam angelos.
qui non solum uoce sed etiam specie resurrectionem
testantur. Gregorius Quia omnipotens deus. et terribi-
lis est peccatoribus et blandus iustis. recte
testis resurrectionis eius angelus in fulgore
vultus et candore habitus demonstratus ¶ De
v Petrus Actus v. Iesum quem vos interemistis
suspendentes in ligno. hunc principem deus et
saluatorem exaltauit. Interlinearis. ascensu in celum.
Et post pauca sequitur et nos sumus testes

COLUMN 2
horum uerborum. Ecce christus primus humiliatus
est in ligno. postea exaltatus est in celo.
quantomagnis tu homo humiliari debes in
mundo si exaltari uolueris in celo. lucas
xiiii. Omnis quia se exaltat humiliabitur. et qui se
humiliat. exaltabitur. augustinus. humiliare ut exalte-
ris ne exaltatur humilieris. ¶ De. vi.
Lucas. xxiiii. Oportebat pati christum. et re-
surgere . a mortuis. tertia. die. et predicari in nomine
eius potentiam et remissionem peccatorum in
omnes gentes. incipientibus ab ierosolyma. Vos
autem estis testes horum. O quia larga
miserato. qui dixit in omnis gentes. Ideo
bene ait petrus actus. x. Inueritate
comperi. qui non est personarum acceptor deus
sed in omni gente que timet deum et opera-
tur iusticiam. acceptus est illi. O quia lar-
gissima miserato qui non solum in omni
gente. sed etiam in omni crimine et in omni tempore
fit remissio si peccatorum perfecte penite-
at. Augustinus. Quaecumque necessitas cogit
peccatorem ad poenitentiam nec criminis
immensitas. nec uite enor itas(19). nec
honore extremitas excl it a venia
si perfecta fuerit voluntatis mutato.
¶ De. vii. ait petrus. actus x. prece-
pit nobis predicare. et testificari
quia ipse est qui constitutus est a deo iu-
dex uiuorum et mortuorum corpora
liter. Omnes .enim. de foro Christi sunt.
Romanos. viii. Siue uiumus siue
morimur domini sumus. Item uiuorum et
mortuorum spirituali. iustorum et in-
iquorum ut iudex sit christus iustorum
ad coronam iniqiorum ad Jehennam
Ambrosius. Pro nostrorum qualitate factorum iu-
dex uerus et iustus aut supplicia
decernit aut premia.
Tu es petrus et super hanc petram. edificabo eteficium

Notes and Questions

Please sign in to write a note for this page

Sean J. Gilsdorf

Ibi dixit et facta sunt. hic dixit multa. fecit mira pertulit dura: Bernard of Clairvaux, De diligendo Deo 5.15 (with modifications)
Terra cognouit. quia eo moriente contremuit. Sol cognouit quia lucis sue radios abscondit uel subtraxit Saxa et parietes cognouerunt quia tempore mortis eius scissa sunt. Infernus cognouit quia hos quos tenebat mortuos reddidit: Gregory the Great, Homeliae in Evangelia 10.2

Sean J. Gilsdorf

Multa corpora sanctorum: Matt. 27:52
Interlinearis: ad testimonium dominice resurrectionis = Rusch, f. 963vb

Sean J. Gilsdorf

Seniores qui in uobis sunt obsecro. et senior et testis passionum Christi qui et eius que in futuro est reuelanda gloriae communicator pascite qui in uobis est gregem dei prouidentes non coacte sed spontanee secundum deum. neque turpis lucri gratia. sed uoluntarie neque ut dominantes in clero. sed forme factae gregis exanimo. et cum apparuerit princeps pastorum percipietis inmarcessibailem [sic] coronam gloriae: 1 Peter 5:1-4

Sean J. Gilsdorf

Qui vidit testimonium perhibuit: John 19:35

Sean J. Gilsdorf

Virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis: Acts 4:33

Sean J. Gilsdorf

Quia omnipotens deus. et terribilis est peccatoribus et blandus iustis. recte testis resurrectionis eius angelus in fulgore vultus et candore habitus demonstratus: Gregory the Great, Homeliae in Evangelia 21.3

Sean J. Gilsdorf

Iesum quem vos interemistis suspendentes in ligno. hunc principem deus et saluatorem exaltauit: Acts 5:30-31

Sean J. Gilsdorf

ascensu in celum: interlinear gloss ad loc. (Erfurt f. 1153ra)

Sean J. Gilsdorf

This folio = 39 rather than 40 lines