(seq. 9), folio 4r

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete

COLUMN 1
meum. Mattheus xvi. Simon ante vocatus est nunc
autem petrus a petra christo dictus est . Iohannis . id est .
Tu es symon filius Iohanna tu voca-
beris cephas . quod interpretatur petrus. Cephas
et petrus non re sed uoce diuersa nomina
sunt. Symon ebreum est. Cephas syrum
est. petrus grecum et latinum. Tria ergo no-
mina secundum diuersos populos habuit
petrus qui diuersorum mundi populorum pas-
tor erat futurus. Desiderandum ergo est
quod petrus trina nominis appellatione. petrus
trina salvatoris negatione. petrus triti-
na gregis commendationecom. petrus trina
uasis ostensione notabilis est. In primo
considerare possumus signum gratie spe-
cialis. In secundo periculum culpe mor-
talis. In tertio officium cure pasto-
ralis. in quattuor typum penitentie saluta-
ris. De primo dictum est Iohannis . id est . Tu est
symon filius iohannis et cetera. Symon obediens.
petrus agnoscens. cephas firmitas in-
terpraetatur. petrus ergo obediens fuit in praecep-
tis. agnoscens in credendis. firmus in aduer-
sis. ut aliter. Obediens fuit deo patri.
unde ipse ait . actus . primo. Obedire oportet
deo magis quam hominibus. Agnoscens etiam
fuit filium. mattheus . xvi. Tu es christus filius dei-
uiui. firmatus fuit a spiritu sancto psalmus. Ver-
bo domini caeli. firmati. sunt. et cetera. Rogemus ergo karissimi
ut cum petro uos faciat obedientes.
pater deus. agnoscentes filius deus. fir-
mos spiritus sanctus deus. De secundo. lucas. xxii.
Dico tibi petre non cantabit gallus do-
nec ter abneges me nosse. Ter ergo ne-
gavit sed gallo cantante amare fle-
uit. O quot hi sunt qui dominum multo
cientes negauerunt opere sed non ore. Tytus.
i Confitentur se nosse deum et cetera. forni-
cationibus igitur odiis. usuris. rapinis.
COLUMN 2
periuriis. homicidiis. traditionibus. et aliis mor-
talibus peccatis negatur deus. petrus ter negans ama-
re fleuit. et tu miser centies uelul forte mil-
lesies negasti mortaliter peccando. et non fles
cum petro. Augustinus. Sciat se culpabiliter durum qui
deflet dampna temporis. uelul mortem amici.
et dolorem peccati non ostendit lacrimis. Item petrus
cantante gallo fleuit. et non semel uelul bis.
immo centies. immo forte centies. et centies et cen-
ties. audisti gallum cantantem et heu non fles.
Gallus enim .ii. praedicatorem designat. Job xxx-
viii. Quis dedit gallo intelligentiam. Quo-
tiens ergo doctorem clamantem. totiens audis-
ti gallum cantantem. O sancte petre adiuua ut
nunc me misero gallo canente peccator
fleat. ¶ De tertio Iohannis. xxi. Dixit simoni petro
iesus. Simon Iohannis diligis me plus hiis
et cetera. Nota ibi quod petrus ter si amet requiritur.
ter se amare confitetur et ter ei dicitur. pasce
agnos meos. Bernardus pascere tripliciter debemus
exemplo conuersationis uerbo predicatoris. fructu
orationis. Vide quam studiose post passionem su-
am. oues suas. dominus commendauerit pastori. Nec mi-
rum. Iam enim.ii. precioso sanguine. et amara mor-
te eos emerat. Ioannis. x. animam meam pono pro ouibuso meism.
Querit autem dominus commissionem omnem a pasto-
re si eum diligat. aperte
significans. quod cura pasto-
ralis. non nisini diligenti deum de-
bet committi. Ter autem interrogat si diligit.
Tripliciter enim. ii. diligendus est uidelicet cordis
affectione. operis exhibitione. corporis expo-
sicione. et quia hoch tantum graue est. ideo bene contestari
dicitur petrus intercia interrogatione. Qui ergo non amore
dei sed temporalium suscipit curam animalium non est
pastor. sed mercenarius. et ideo lupis et bestiis
infernalibus oues sepe relinquit. unde conquiritur
dominus Ezechiel. quarto et tricensimo. Disperse sunt oues uice
eo quod non esset pastor. facte sunt in deuoratione.

Notes and Questions

Please sign in to write a note for this page

Sean J. Gilsdorf

C1 line 1: ...meum = Matt. 16:18

Sean J. Gilsdorf

C1 26 (obedire oportet ...) = Acts 5:29

Sean J. Gilsdorf

C1 28 (tu es Christus) = Matt. 16:16

Sean J. Gilsdorf

C1 29 (verbo domini caeli) = Ps. 32:6

Sean J. Gilsdorf

C1 34 (dico tibi Petre) = Luke 22:34

Sean J. Gilsdorf

C1 39 (confitentur se nosse Deum) = Titus 1:16