(seq. 10), folio 4v

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete

COLUMN 1
omnium bestiarum agri. De iiii dicitur hic. actus.
x. Quod uidit petrus celum apertum. et uas quod-
dam uelud lintheum magnum de ce-
lo submitti in terram in quo erant quadru-
pedia serpentia. et uolatilia et dictum
est ei. surge petre occide et manduca
petrus autem ait. absit a me domine. quorum num
quam manducaui commune et immundum.
et uox secundo ad eum. Quod deus purificauit tu
ne commune dixeris. factum est hoc autem per
ter. et statim receptum est uas in celum. Ecce mi-
rum. ecce serpentes et bestie recipiuntur in
celum. In lintheo quod multis tunsionibus et la-
boribus fit de lino. significatur penitentia que mul-
to labore est agenda. qua et cor et caro for-
titer sunt tundenda. Augustinus. Tunde pectus et
tundendo esto esto correctus. In tali linteo
dominus inuoluitur. dum in uera penitentia corpus suum .
sumitur. Iohannes. xix. Acceperunt corpus iesu et
ligauerunt eum lintheis eum aromatibus.
Sicut in lintheo penitentia. sic in aromatibus uirtu-
tes signantur. Quod autem lintheum ter osten-
ditur signifare potest quod penitentia tribus modis-
agitur conticione. confessione. satisfactione.
animalia immunda que in lintheo sunt signi-
ficant peccatores qui in penitentia
sunt. Bestie quidem auaros.
serpentes luxuriosos. aues
superbos significant. In hiis petrus iu-
betur occidere uitam bestialem et man-
ducare. i. traicere in corpus ecclesie. O domine deus
possunt ne serpentes et bestie ad celum ue-
nire. possunt utique. sed tamen in lintheo. In
lintheo enim penitentie immunda purificantur. In
lintheo penitentie purificata. in celum recipiuntur.
Augustinus. Anime sancte que in hoc seculo aut per uite inno-
centia(29) pure sunt aut penitentie satisfactione
purgantur. a saluatore recipiuntur.
Reposita est mihi corona iusticie. ii. Thimotheum. iiii

COLUMN TWO
O quanta confidentia. O quanta consolatio.
Reposita inquid beatissimus paulus
est mihi corona iusticie. Quis tam
confidenter hoc dicere audeat. Quis est
tam securus de corona? Reposi-
ta ait est mihi corona iustitiae. Considerate karissimi
secundum quatuor uirtutes cardinales
iiii. coronas triumphales. Prima
est omnium iustorum. secunda doctorum. tertia uir-
ginum. quarta martirum una aurea
tres aureole. prima respondet iusti-
tie. secunda prudentie. tertia Temperantie. quarta
fortitudini siue constantie. ¶De
prima dicitur hic. Reposita est mihi. et cetera.
Bene dicitur corona iustitie. que a iusto
iudice. iusto homini iuste redditur. Mattheus
xxi. Quod iustum fuerit dabo uobis.
hec corona mirabili splendore
mirabiliter ornat faciem anime. Machabeus
i Ornauerunt faciem templi coronis aureis. Sed at-
tende quod templum fuit ornatum post
triumphum. prostratis v milibus opten-
tum. Sic certe si templum anime tue uolueris
ornare. oportet prius quinque milia sensuum
uicia superare. ii. Ad Thimotheum. ii. Non corona-
bitur nisi qui legitime certaverit. Quanto autem
laboriosius certaueris tanto gloriosius
coronaberis. Gregorius. labor protrahitur pug-
ne ut crescat corona uictorie.
¶De. ii. Prouerbia. iiii. Cum eam fueris amplex-
atus dabit capiti tuo augmenta gratiarum
et corona inclita proteget te. hoc dicitur de
prudentia. hanc debes amplexari intellectu
et affectu. fide et amore. corde et opere.
Sed heu quidam libentius amplexantur unde sterco-
rentur. quam unde coronentur. Threnodie. iiii.
amplexati sunt stercora. Sapientia
utique amplexata dat capiti gloriam
et coronam. gratiam in mundo. Coronam

Notes and Questions

Please sign in to write a note for this page

Sean J. Gilsdorf

Column 2, Labor protrahitur pugne, ut crescat corona uictorie: Conrad here may be quoting not directly from Gregory the Great (Moralia in Job 26.19), but from Hugh of St. Cher's Postilla to Job 35:13

Sean J. Gilsdorf

At column 1, lines 26-28, hole in parchment (present before text was written)