fol. 12v
Facsimile
duplex damnatio est, gemina his percus-
sio est, quia et hic habent initium tormento-
rum, et illic perfectionem poenarum. Scito
autem, o homo, nullum tibi adversari po-
tuisse, nisi Deus potestatem dedisset, nec ha-
buisset in te potestatem adversarius,
nisi permitteret Deus. Universa quae tibi acci-
dunt absque Dei non veniunt voluntate,
iniquorum potestas super te ex Dei datur
licentia. qui tibi adversantur Dei
consilium faciunt, manus Dei te ad poenam
tradidit, indignatio Dei te affligere
iussit, ipse iratus iussit te mala omnia
experiri. Nam id quod infirmaris, quod
corporis morbis afficeris, quod languorum
stimulis cruciaris, quod passionibus ani-
me quateris, quod mentis angustia tor-
queris, quod crassante impugnatione
Notes and Questions
Nobody has written a note for this page yet
Please sign in to write a note for this page