fol. 21r

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

tiam delicta omnia absterguntur.
HOMO: Heu miserum me! spem
perdideram, fiduciam amiseram, diffideram
animo, fractus fuerat animus in
desperatione paene conciderat ani-
mus. Iam regressus sum ad spem, iam
recepi fiduciam, spem indulgentiae
iam habeo, de pietate spero, de bo-
nitate Dei non dubito, habitabo iam
in spe, erexit me ad spem pietas
Dei, dedit mihi spem vitae et poenitentiae.
Si Deus igitur prospexerit mihi, si in auxilium
mihi accesserit, si ad implendum me
quod cupio adiuverit, hoc facere
decrevi, hoc statui, defixum hoc a-
nimo meo est, evelli hoc ab animo
meo non potest. RATIO:
Deus tibi omnia optata tribuat,

Notes and Questions

Please sign in to write a note for this page

BruceChen

Line 12-14: I changed the tense from future (as in the original text) to present (in the translation) since it sounds more natural in English.