De Magnetica [...] Plantarum p. 625

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

alia Sympathia, aut Antipathia, neque vllus adeò exoticus, & prodi-
giosus in toto naturæ ambitu effectus reperitur, qui aliter contin-
gat, nisi quia illud, quod ab vno per medium intra Sphæram actiui-
tatis[,] suæ diffunditur, alteri in eadem Sphæra posito, {Quomodo res se alterent.} commodè vel
incommodè propter conuenientiam & conformitatem, vel dis-
conuenientiam & difformitatem naturæ accidat. Vnde est, vt illud
quod alteratur, aliquem ex illa alteratione effectum ostendat. Ve-
rum cum illud quod per medium diffunditur, tenue est & subtile,
neque in se sentiri potest; sed in effectu suo duntaxat: nec alia af-
ficit corpora, seu potius alia corpora non sentiunt alterationem,
nisi aut sint conformia in natura cum illo corpore, à quo prouenit
tale effluuium, & hac perfectiua qualitate alterantur solum, quæ
naturæ quadam similitudine gaudent; id est conformia, proportio-
nata, & homogenea, vti Magnetica corpora, sunt: vel difformia, im-
proportionata, & dissimilia, & ita solum alteratione corruptiua alte-
rantur, quæ contrariam & oppositam habent complexionem & qua-
litatem; ac proinde ostendunt se pati contra suam naturam, quia hoc
effluuium tenue est, nec afficit sensibiliter omnia corpora interme-
dia, quamuis reuera per illa etiam propagetur; sed solum sensibilem
ostendit effectum bonum vel malum, in proportionato subiecto, vt
in polychordis duobus æqualiter extensis, solæ congruentes perfectè
mouentur, cæteræ non idem; {Quomodo Sympathicæ & Antipathicæ res se moueant.} ideò videtur res per Sympathiam, aut
Antipathiam effici actione non propagata per medium, cum nulla
actio sensibilis appareat in medio: re tamen vera non sic res se habet,
neque enim vnquam agens agit in extremo, quin agat per medium,
sed non apparet, quia non ostendit corpus, in quod agat sibi conna-
turale proportionatumque, quod vbi inuenit, statim in eo vires suas
exerit, ita magnes inter metalla omnis generis positus, nullum mo-
uet, nisi proportionatum sibi ferrum. Quæ ita certa sunt & euiden-
tia, vt ijs contradicere nemo possit, & hac ratione commune illud
Physicorum intelligendum est; simile non agit in simile, scilicet virtu-
te corruptiua, vt in elementis: agit tanquam simile in simile virtute
perfectiua, vt in ijs, quæ occulto quodam consensu feruntur ad se in-
uicem.

Quod autem aliqui Tarantulam veneno suo in distans agentem
introducant, eò quod durante Tarantula effectus veneni in morso
duret similiter, ea autem sublata, & effectus venenosus auferatur,
omnino falsum esse cognoui; neque enim venenosa vis corpori

Kkkk /morsi

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page