(seq. 4)

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Needs Review
Show Translation

in americâ, Palmam praeripiat, sed etiam cum Deus tan-
dem Orbi Christiano optabilem, stabilemque Pacem
concessit, ad celeberrimarum ubique academiarum
Fastigia assurgere possit

Antehac, Auditores, inter Belli Vastationes conveni-
mus; nuper Hostes perfidi, insontes & inermes agricolas
cum conjugibus parvulisque occupabant, acerbissimisque
cruciatibus aut captivitati haud morti praeferendae assig-
nabant; Nuper Fines nostri Terroribus Belli ingemiscebant,
& horrida Barbaries, horrid{a}que saevitia se undique circumje-
cerunt; sed quam mutata Series Rerum! quam grata vi-
cissitudo! Mars atrox Ensem diu sanguine humano ma-
dentem, jam vaginâ recondidit & Pax alma apparuit Be-
neficia undique spargens; Commercium Gentibus
olim Brittaniae Hostibus, auctum atque ratum est Resque
publicae in Statum pristinum, atque pacatum, restituun-
tur; Pacati sunt Galli! Pacati sunt Hispani! omniaque
haec fausta sub Imperio Georgii Tertii, in Bello ac Pace,
Martis aut Minervae arenâ Regis celeberrimi, Regis om-
nibus Virtutibus quae unquam Coronam magnae Britan-
niae imperialem condecorarunt, ornatissimi! O felices
Angli sub Tutamine Regis clementissimi vitam degentes,
qui summam sibi reputavit Laudem nostram ambire
Felicitatem & de salute publica sedulo agere, o vivat diuque
/vivat

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page