(seq. 3)
Facsimile
Oratio Valedictoria
Quid restat, Auditores Celeberrimi, sole jam ad
occasum properante, Ludis Literariis feliciter
peractis, et Candidatis utriusque gradus laureâ
donatis; Quid restat? in quam, nisi ut Deo
optimo maximo Gratias agamus cumulatissimas
pro festis hisce diebus, nobis, divinâ Clementiâ,
ad huc concessis.
Grates persolvere dignas, non opis est nostrae. Sed
Gratias tamen quas referre non possumus, saltem
adumbrare gestit animus. Patri Luminum, a
quo descendit omnis donatio bona, & omne in-
tegrum donum, sit Benedictio, & honor & gloria
in saecula saeculorum. Deinde reliquum est,
Auditores benignissimi, ut vobis etiam grati
animi testimonium medullitùs exhibeamus,
quod his comitiis interesse & subsellia nostra
cohonestare dignati estis; et ut plurimum
valere jubeamus.
Hic autem, ut mores & ratio postulant,
imprimis illustrissimo viro DD Jona{than} Belcher,
praefecto summo, humillima se offert Oratio.
Te praesente, Gubernator celeberrime, gloriatur
Academia, tibique unus & omnes assurgimus,
utpote penes quem summa imperii est.
Maximo fuit Imperatori Carolo magno & honori
& gloriae quod a se extructum Gymnasium
visum ire & cordi habere dignabatur. Nunc
autem communis omnium consensus eâdem
gloria insignit qui in eodem virtutis Curriculo
praeclarè merentur, Collige igitur, Vir Excel-
-lentissime,
Notes and Questions
Nobody has written a note for this page yet
Please sign in to write a note for this page