(seq. 4)

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

gloriosam hujus Diei messem quae [in? vix? ex?] eiusdem
cum Imperatore illo maximo Te gloriae societatem
magnâ ex parte cooptat. Quid enim, Auditores
Spectatissimi, ob oculos cernimus; Praefectum
summum inter improbos Reipublicae Labores,
etiam et rem nostram literariam Cordi habentem,
& Almam matrem praesentia sua condescorantem.
Alma Mater Academia gaudet tanto Filio &
nos filioli ejus assurgentes & exultantes Beatam
eam praedicamus. Ex his omnibus intelligere
licet, Excellentia vestra, quo jure Coronis tri-
umphalibus Laureas Academicas conferrimus
unò et praeferrimus. Cedant Arma Togae; con-
cedat Laurea Lingaue. Set in magnis voluisse
sat est. Nec mihi suppetit vocis ubertas, nec
decet tua tempora morari longis verborum am-
bagibus. Summus ille rerum omnium Arbiter
te spiritu suo principali gubernet quo vivas
collegii Decus, Provinciae autem Ornamentum &
firmamentum. His votis, Clarissime Gubernator, tibi
plurimum valedicimus.

Proximo jam loco, Honorando plurimum vivo D. D.
S. Phips, vice-Gubernatori Spectatissimo, sese con-
vertit Oratio. Tibi etiam, Vir Honorande, nos
plurimum debere lubentes agnoscimus; quod haec
anniversaria nostra benigno vultu aspicias, &
solennitatibus his Litterariis favorem adhibeas.
Academiae iterum gratulamur, cum Filium
alterum Honoris gradu soli primo secundum

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page