(seq. 5)

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

ascivistis paucis compellabimus. -- Venerande
Praeses, Nos unus & omnes quâ decet cordatâ
sinceritate, sincerâ humilitate te Salutamus. Tibi
unà cum Academiae Senatu Gratias habemus,
quod in vestrum nos ascisere contubernium
dignati estis. Quod asciti tanta estis clementia
Curâ Patientia prosecuti. Labores vestros in-
defessos nobis edocendi exantlatos [???] memoria
recolimus. et discedentes Laudis & gratiarum
monumentum erigimus. Sed toti in aere
vestro sumus & debita persolvere non possumus.
Haec Beneficia tamen nobis semper erunt
imis infixa medullis. Dum memores nostri,
dum Spiritus hos regit artus, Vota supersunt.
Fruere, Dignissime Praeses, nostris votis & veneratione;
Et O si licet nobis esse tam beatis ut tuis
semper fruamur Precibus etiam et ut inter
filios vestros in Christo genitos inveniamur.
Hac lege, Vir Honorande, Hac lege solâ,
Valedicimus.

Sed jamjam Tempus adest, Auditores hu-
manissimi, quo & Almae Matri Academiae
unà cum dilectissima studentium corona,
Valedicamus. Ah dictu durum! Valedicere
cogimur. O beatam musarum sedem! Matrem
Charissimam quae nobis dedisti ubera adeo
ut hoc die nos videas licet indignos virili
togâ donatos & e vestro conspectu liberos.
Sed confide, Confide, Mater, discedimus quidem,
sed quò vocat benigna providentia tui et tuorum
conservatrix. Discedimus, Te autem matrem

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page