181

OverviewTranscribeVersionsHelp

Here you can see all page revisions and compare the changes have been made in each revision. Left column shows the page title and transcription in the selected revision, right column shows what have been changed. Unchanged text is highlighted in white, deleted text is highlighted in red, and inserted text is highlighted in green color.

8 revisions
Dan Smail at Dec 08, 2018 01:51 PM

181

fol. 250v
Et dictus dominus locumtenens iussit citari
dictum Petrum Hugueti partem adversam
pro die crastina in vesperis per alterum ex
nunciis presentis curie ad procedendum in causa
presenti necnon et ad apreciandum dictam
Magdalenam ex quo suam esse asserit sclavam
et in eius servitate constitutam ne ius
curie propter latam in aliquo ledetur.

Anno quo supra die veneris octava mensis
Julii coram memorato domino vicevicario
pro tribunali sedente comparuit dictus
Petrus Huguet citra revocationem
procuratorum suorum aprecians dictam
sclavam ad viginti quinque florenos salva
iudiciali taxatione. Et nichilominus
petit in omnibus et per omnia prout supra petiit et requisivit et
protestatur de dampno interesse et
expensis.


Translation

181


Translation