ADBR_5G_775

ReadAboutContentsVersionsHelp
90r

90r

Redditio compotorum pro domina Laureta uxore relicta nobilis viri Petri Bonifacii quondam Egidii Bonifacii de Massilia olim tutrici Gileti Bonifacii dictorum coniugum filii

In nomine domini nostri Jhesu Christi amen. Anno a nativitate eiusdem millesimo quadringentesimo decimo none septimo die vero lune quartadecima mensis Novembris indictione quintadecima hora terciarum pontificatus sanctissimi in christo patris et domini nostri domini Benedicti divina providentica pape .xiii. anno quartadecimo. Noverint universi et singuli presentes pariterque futuri quod hoc publicum instrumentum inspectari quod veniens et personaliter constituta in p honorabilis domina Laureta uxor relicta nobilis viri Petri Bonifacii filii quondam nobilis viri Egidii Bonifacii de Massilia in presencia et audiencia venerabilis et circumspecti viri domini Johannis Pistoris bacallarii in legibus canonici ecclesie Massiliensis locumtenentis venerabilis et eminentis viri domini Pauli de Cario legum doctoris archidiaconi ecclesie Cavallicensis vicariique generalis in spiritualibus et temporalibus ac officialis massiliensis pro reverendo in Christo patre et domino domino Paulo miseratione divina episcopo massiliensis in curia episcopali massilie more maiorum et ad iura reddendam pro tribunali sedentis. Et reverenter exposuit coram eodem quod dictus eius maritus diu est decessit nullo per eum condito testamento relictis tam duobus filiis et unica filia in pupillari etate constitutis et constituta quorum ipsa domina Laureta fuit tutrix demum unus ex filiis decessit in pupillari etate alio superstite nominato Giletus qui durante eius administratione tutelari clericali militie per primam tonsuram est ?ascriptus? filia vero monasterio dedicata. Cumque ipsa domina domina Laureta transire vellet prout etiam vult et intendit ad secunda vota et iterum cupiat mater effici volens evitare penas a iure stabilitas contra matres tutrices ad secunda vota transeuntes absque eo quod petant liberis suis de tutore seu tutrice provideri prefato Gileto eius filio tanqum clerico soluto et bonis suis ad postulationis instantiam ipsius domine Laurete exponentis servatis servandis intervenientibus super hiis decreto et ordinatione venerabilis et circumspecti viri domini Johannis de Tumba bacallarii in decretis quondam officialis massiliensis fuit provisum de tutrice videcicet de domina Alaeta Bayssane ipsius domine Laurete matre et dicti Gileti avia materna. Cui etiam volenti deferenda erat de iure nullo compoto seu debita ratione per

Last edit 2 months ago by Dan
90v

90v

eandem dominam Lauretam de gestis et administratis per eam eius officio tutelari durante reddita pro tanto petit et requirit sibi et dicte eius matri dicti Gileti tutrici dari ibidem presenti dari auditores compotorum et rationum predictarum decreto et ordinatione ipsius domini viceofficialis dicti Gileti judicis competentis.

Et dictus dominus viceofficialis audita requisitione predicta ipsaque per eum veluti iuri et rationi consona benigne admissa interrogavit prefatam dominam Lauretam quem vult habere et nominat per eius parte in auditorem compotorum et rationum predictarum que respondit quod Bertrandum Lurdi. Item simili modo interrogavit dictam dominam Alaetam tutricem quem pro eius parte vult habere et nominat in dicto auditorem dictarum compotorum que respondit cum consilio voluntate et assistencia nobilis et circumspecti viri domini Johannis Mounerii jurisperiti ipsius Gileti actoris ibidem presentis quod Petrum Arvey de Massilia. Quasiquidem nominatione facta ipsorum proborum prefatus dominus viceofficialis ordinavit dictos probos ad eius presenciam citari et evocari ad diem mercuri proximam hora prime quam citationem iussit fieri per alterum ex servientibus presentis curie et inde relationem faciat condecentam.

Relatio serventis. Anno predicto et die martis quintadecima mensis Novembris circa terciam. Jacobus Luciani serviens presentis curie retulit michi notario subscripto et dicte curie se mandato ipsius domini viceofficialis ad instantiam predictarum dominarum Alaete Bayssane et Laurete Bonifacie eius filie ad diem crastinam hora prime personaliter citasse Petrum Arvey et Bertrandum Lurdi de Massilia et quemlibet ipsorum prout ab eodem domino viceofficiali in mandatis precepit.

Ego Guillelmus Barbani notarius dicte episcopalis curie hec manu propria scripsi.

Ad quam diem mercurii in terciis supra per dictum dominum viceofficialem citari mandatam que est dies sextadecima mensis Novembris coram eodem in dicta episcopali curia more maiorum pro tribunali sedenti comparuit supradicta domina Laureta Bonifacie dicens se mandato prefati domini viceofficialis ad diem et horam presentes citari fecisse supranominatus Petrum Arvey et Bertrandum Lurdi et quemlibet ipsorum

Last edit 2 months ago by Dan
91r

91r

probos per ipsam et dictam eius matrem comuniter et concorditer assumptos et electos ad audiendum compota et rationes administrationis tutelaris bonorum et liberorum suorum predictorum quorum iuramenta petit recipi et eisdem committi examinationem decisionem et diligenti diffinitionis calculo terminationem compotorum et rationum predictarum. Et super hec dictus probus concedi commissionis literas in talibus fieri consuetas.

Et ibidem comparuit dicta domina Alaeta Bayssane tutricio nomine quo supra dicens petens et fieri requirens prout et quemadmodum prefata domina Laureta eius filia supra petiit et requisivit.

Et dictus dominus viceofficialis a dictis probis supra electis et quolibet ipsorum corporale recepit iuramentum per eos supra sancta dei evangelia ab ipsis corporaliter eorum manibus dexteris tacta prestitam de bene fideliter et legaliter examinendo decidendo et diligenti diffinitionis calculo terminando compota et rationes predictas concedens super hoc commissionis literas supra postulatas in forma et ?serie? subsequenti.

Tenor dicte comissionis

Nos Johannes Pistoris bacallarius in legibus canonicus ecclesie Massiliensis locumtenens venerabilis et circumspecti viri domini Pauli de Cario legum doctoris arechidiaconi ecclesie Cavallicensis vicarii generalis in spiritualibus et temporalibus ac officialis Massiliensis discretis viris Petro Arvey et Bertrando Lurdi de Massilia et cuilibet ipsorum salutem in domino et in commissis si placet diligentia adhibere. Noveritis quod die date presentium in nostra presencia personaliter constitute videlicet domina Laureta Bonifacie uxor relicta nobilis viri Petri Bonifacii filii condam nobilis viri Egidii Bonifacii de Massilia olim tutrix liberorum dicti quondam eius mariti pro se ipsa et eius nomine ex una parte et domina Alaeta Bayssane ipsius domine Laurete mater nunc vero tutrix et administratrix bonorum et persone Gileti Bonifacii clerici soluti felezeni sui et dictorum coniugum filii etiam pro se ipsa tutricio nomine quo supra parte ex altera vos in ?auditore? et quemlibet ?vestrum? in auditores compotorum et rationum que per dictam dominam Lauretam a die mortis dicti condam Petri Bonifacii seu a die per ipsam dominam Lauretam suscepti officii officii tutelaris usque diem et horam decrete tutele domine Alete predicte seu per eam suscepti officii tutelaris gestis et administratis concorditer elegerunt videlicet dicta domina Laureta vos Bertrandum Lurdi et prefata domina Alaeta vos Petrum Arvey. Ecce ab experto de vestris probitate et legalitate confisi et

Last edit 2 months ago by Dan
91v

91v

etiam informati testimonio fidedigno causam ipsam nobis de voluntate ipsarum partium ?ducimus? tenore ?presencium? commitendam vos propterea requirentes quatenus statim visis presentibus dictam causam seu questionem compota et rationes ipsius tutele de gestis et administrationis per dictam dominam Lauretam de tempore predicto de bonis et hereditate dicti quondam eius mariti omnesque exceptiones obiectiones et impugnationes propterea faciendas ?hincinde? super redditione dictorum compotorum et rationum ac demum omnia et singula que verbo vel scriptis dicere producere ostendere impugnare et allegare voluerint in premissis et circa premissa audire examinare decidere et diligenti diffinitionis calculo terminare solicite ?procuretur? Et hec omnia perficere facere perficere atque concludere habeatis hinc et per totum futurum et instantem mensem Januarii vel interim quandocumque. Et de hiis omnibus que propterea feceritis et concluseritis nobis demum relationem in scriptis ?faciatis? quoniam ea omnia faciemus ab ipsis partibus inviolabiliter observari sicut in manibus nostris prestitistis corporale corporale super sancta dei evangelia iuramentum vobis et cuilibet tenore ?presencium? in premissis et circa premissa licentia et plenaria potestatem dantes et etiam concedentes. Datum Massilie sub sigillo nostre episcopalis curie die sextadecima mensis Novembris anno domini millesimo quadringentesimoseptimo. ?Sigillum? Johannis ?viceofficialis?.

G. Barbani

Mutatio Millesimi

Anno a nativitate eiusdem millesimo quadringentesimo octavo die vero sabati vicesimaseptima mensis Januarii hora terciarum. Coram eodem domino viceofficiali Massiliensis in dicta episcopali curia more maiorum pro tribunali sedente. Comparuit supradicta domina Laureta Bonifacie dicens quod prout ad eius noticia pervenit et est informata supradicti audito probi audiverunt et audiverunt examinaverunt compota et rationes predictas. Ideo petit et requirit per dictis probos

Last edit 2 months ago by Dan
92r

92r

ibidem in presenti judicio existentes relationem fieri et in scriptis de dictis compotis et rationibus administrationis sue tutelaris predicte per eos auditis et examinatis. Qua relatione facte petit per eundem dominum officia viceofficialem eidem relationi fiende interponi suam et dicte eius curie auctoritatem judiciariam interponi pariter et ?decritur? pariter et ?decretum? predicta petens et fieri requirens in presencia dicte domine Alaete Bayssane tutricis et domini Johannis Mounerii predicti actoris Gileti Bonifacii sepedicti.

Et ibidem comparuit supradicta domina Alaeta Bayssane tutricio nomine quo supra dicens petens et fieri requirens in omnibus et per omnia prout et quemadmodum prefata domina Laureta supra petiit et requisivit.

Et dictus dominus viceofficialis audita requisitione predicta ipsaque per eum beg benigniter ad admissa ordinavit sive iussit per dictos probos relationem fieri et in scriptis compotorum et rationum predictarum.

Et ibidem incontinenti personaliter existentes supradicti probi coram eodem domino officiali viceofficiali ubi supra protribunali sedente volentes et admodum cupientes obtemperare ordinationi ipsius domini viceofficialis supra facte obtulerunt et judicialiter exhibuerant et produxerunt quemdam quaternum papireum in que sunt scriptum ut prima facie legitur manu supradicti Bertrandi Lurdi ut ipse asseruit. In quoquidem quaterno sunt septem folia et media scripta et quatuor folia et media non scripta. Eorum relationem predicti probi in scriptis facientes prout et quemadmodum in dicto quaterno papireo continetur.

Et dictus dominus viceofficialis ordinavit sive iussit dictum quaternum papireum in presenti precessu inseri et describi ac vel saltim presenti processui affixari.

Tenor ipsius quaterni papirei

Last edit 2 months ago by Dan
Records 1 – 5 of 22